*113* XXXII. Sed, ut laudandus Regulus in conservando iure iurando, sic
decem illi, quos post Cannensem pugnam iuratos ad senatum misit Hannibal
se in castra redituros ea, quorum erant potiti Poeni, nisi de redimendis
captivis impetravissent, si non redierunt, vituperandi. De quibus non
omnes uno modo; nam Polybius, bonus auctor in primis, ex decem
nobilissimis, qui tum erant missi, novem revertisse dicit re a senatu
non impetrata; unum ex decem, qui paulo post, quam erat[368] egressus e
castris, redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romae remansisse; reditu
enim in castra liberatum se esse iure iurando interpretabatur, non
recte; fraus enim astringit,[369] non dissolvit periurium. Fuit igitur
stulta calliditas perverse imitata prudentiam. Itaque decrevit senatus,
ut ille veterator et callidus vinctus ad Hannibalem duceretur.
*114*[370] Sed illud maximum: octo hominum milia tenebat Hannibal, non
quos in acie cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui
relicti in castris fuissent a Paulo et a Varrone consulibus. Eos senatus
non censuit redimendos, cum id parva pecunia fieri posset, ut esset
insitum militibus nostris aut vincere aut emori. Qua quidem re audita
fractum animum Hannibalis scribit idem, quod senatus populusque Romanus
rebus afflictis tam excelso animo fuisset. Sic honestatis comparatione
ea, quae videntur utilia, vincuntur.
*115* _C._[371] Acilius autem, qui Graece scripsit historiam, plures ait
fuisse, qui in castra revertissent eadem fraude, ut iure iurando
liberarentur, eosque a censoribus omnibus ignominiis notatos.
Sit iam huius loci finis. Perspicuum est enim ea, quae timido animo,
humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli factum, si aut de
captivis, quod ipsi opus esse videretur, non quod rei publicae,
censuisset aut domi remanere voluisset, non esse utilia, quia sint
flagitiosa, foeda, turpia.
[368] _Novem ... quam erat_ c, Bt.^1, Ed.; om. A B H a b;
_unum qui_ Unger, Bt.^2
[369] _astringit_ c p, Ed., Heine; _distringit_ A B H a b,
Unger, Bt.
[370] § 114 bracketed by Heus., Bt., as un-Ciceronian.
[371] _C._ Heine, Ed.; not in MSS.
#Contrast between Regulus and the ten envoys from Hannibal.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account