Potest igitur quicquam utile esse, quod sit huic talium virtutum choro
contrarium? Atqui ab Aristippo Cyrenaici atque Annicerii philosophi
nominati omne bonum in voluptate posuerunt virtutemque censuerunt ob eam
rem esse laudandam, quod efficiens esset voluptatis. Quibus obsoletis
floret Epicurus, eiusdem fere adiutor auctorque sententiae. Cum his
"viris[372] equisque," ut dicitur, si honestatem tueri ac retinere
sententia est, decertandum est.
*117* Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma
constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro
scriptum est, continetur, certe haec utilitas, et quidem summa (sic enim
censent), cum honestate pugnabit. Nam ubi primum prudentiae locus
dabitur? an ut conquirat undique suavitates? Quam miser virtutis
famulatus servientis voluptati! Quod autem munus prudentiae? an legere
intellegenter voluptates? Fac nihil isto esse iucundius, quid cogitari
potest turpius?
Iam, qui dolorem summum malum dicat, apud eum quem habet locum
fortitudo, quae est dolorum laborumque contemptio? Quamvis enim multis
locis dicat Epicurus, sicuti[373] dicit, satis fortiter de dolore, tamen
non id spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere,
qui bona voluptate terminaverit, mala dolore.
Et,[374] si illum audiam, de continentia et temperantia dicit ille
quidem multa multis locis, sed aqua haeret, ut aiunt; nam qui potest
temperantiam laudare is, qui ponat summum bonum in voluptate? est enim
temperantia libidinum inimica, libidines autem consectatrices
voluptatis.
*118* Atque in his tamen tribus generibus, quoquo modo possunt, non
incallide tergiversantur; prudentiam introducunt scientiam suppeditantem
voluptates, depellentem dolores; fortitudinem quoque aliquo modo
expediunt, cum tradunt rationem neglegendae mortis, perpetiendi doloris;
etiam temperantiam inducunt non facillime illi quidem, sed tamen quoquo
modo possunt; dicunt enim voluptatis magnitudinem doloris detractione
finiri. Iustitia vacillat vel iacet potius omnesque eae virtutes, quae
in communitate cernuntur et in societate generis humani. Neque enim
bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia,
si haec non per se expetantur,[375] sed ad voluptatem utilitatemve
referantur.
Conferamus igitur in pauca.
*119* Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quae honestati esset
contraria, sic omnem voluptatem dicimus honestati esse contrariam. Quo
magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se
dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem
tamquam cum homine pecudem copulavissent. Non recipit istam
coniunctionem honestas, aspernatur, repellit. Nec vero finis bonorum [et
malorum],[376] qui simplex esse debet, ex dissimillimis rebus misceri et
temperari potest. #De Finibus, II# Sed de hoc (magna enim res est) alio
loco pluribus; nunc ad propositum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account