*113* Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et
mulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et
in omni sermone omnibus affabilem [et iucundum][107] esse se vellet!
domi vero etiam contumelias servorum ancillarumque pertulit, ut ad id
aliquando, quod cupiebat, veniret. At Aiax, quo animo traditur, milies
oppetere mortem quam illa perpeti maluisset.
Quae contemplantes expendere oportebit, quid quisque habeat sui, eaque
moderari nec velle experiri, quam se aliena deceant; id enim maxime
quemque decet, quod est cuiusque maxime suum.
*114* _Suum_[108] quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorum
et vitiorum suorum iudicem praebeat, ne scaenici plus quam nos videantur
habere prudentiae. Illi enim non optimas, sed sibi accommodatissimas
fabulas eligunt; qui voce freti sunt, Epigonos Medumque, qui gestu,
Melanippam, Clytemnestram, semper Rupilius, quem ego memini, Antiopam,
non saepe Aesopus Aiacem. Ergo histrio hoc videbit in scaena, non
videbit sapiens vir in vita?
Ad quas igitur res aptissimi erimus, in iis potissimum elaborabimus; sin
aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quae nostri ingenii non
erunt, omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea si non
decore, at quam minime indecore facere possimus; nec tam[109] est
enitendum, ut bona, quae nobis data non sint, sequamur, quam ut vitia
fugiamus.
[103] _studia nostra nostrae naturae regula_ Ernesti, Bt.,
Heine; _studia nostra nostra_ (corr. ex _nostri_) _regula_ A;
_studia nostrae regulae_ B; _studia nostrae regulā_ H;
_studia nostra regula_ a; _studia_ (corr. in _studii_)
_nostri regula_ b; _studia nostra naturae regula_ L c,
Nonius; _studia nostrae naturae regula_ Müller.
[104] _cum_ Lambinus, Edd.; not in MSS.
[105] _innatus_ Bt., Edd.; _notus_ MSS.
[106] _alius in eadem causa non debeat_ L c p, Müller, Heine;
not in A B H b; _alius non debeat_ a; _alius_ [_in eadem
causa_] _non debeat_ Bt., Ed.
[107] _et iocundum_ L c p; not in A B H a b; [_et iucundum_]
Bt., Ed.
[108] _Suum_ Orelli; not in MSS.; but p has _ingenium suum_.
[109] _tam_ L c, Edd.; _tam_ (i.e. _tamen_) A B H b.
#Conduct must accord with individual endowments.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account