XXXVII. Et quoniam magna vis orationis est, eaque duplex, altera
contentionis, altera sermonis, contentio disceptationibus tribuatur
iudiciorum, contionum, senatus, sermo in circulis, disputationibus,
congressionibus familiarium versetur, sequatur etiam convivia.
Contentionis praecepta rhetorum sunt, nulla sermonis, quamquam haud scio
an possint haec quoque esse. Sed discentium studiis inveniuntur
magistri, huic autem qui studeant, sunt nulli, rhetorum turba referta
omnia; quamquam, quae[131] verborum sententiarumque praecepta sunt,
eadem ad sermonem pertinebunt.
*133* Sed cum orationis indicem vocem habeamus, in voce autem duo
sequamur, ut clara sit, ut suavis, utrumque omnino a natura petundum
est, verum alterum exercitatio augebit, alterum imitatio presse
loquentium et leniter.
Nihil fuit in Catulis, ut eos exquisito iudicio putares uti litterarum,
quamquam erant litterati; sed et alii; hi autem optime uti lingua Latina
putabantur; sonus erat dulcis, litterae neque expressae neque oppressae,
ne aut obscurum esset aut putidum, sine contentione vox nec languens nec
canora. Uberior oratio L. Crassi nec minus faceta, sed bene loquendi de
Catulis opinio non minor. Sale vero et facetiis Caesar, Catuli patris
frater, vicit omnes, ut in illo ipso forensi genere dicendi contentiones
aliorum sermone vinceret.
In omnibus igitur his elaborandum est, si in omni re quid deceat
exquirimus.
*134* Sit ergo hic sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenis
minimeque pertinax, insit in eo lepos; nec vero, tamquam in possessionem
suam venerit, excludat alios, sed cum reliquis in rebus, tum in sermone
communi vicissitudinem non iniquam putet; ac videat in primis, quibus de
rebus loquatur; si seriis, severitatem adhibeat, si iocosis, leporem; in
primisque provideat, ne sermo vitium aliquod indicet inesse in moribus;
quod maxime tum solet evenire, cum studiose de absentibus detrahendi
causa aut per ridiculum aut severe maledice contumelioseque dicitur.
*135* Habentur autem plerumque sermones aut de domesticis negotiis aut
de re publica aut de artium studiis atque doctrina. Danda igitur opera
est, ut, etiamsi aberrare ad alia coeperit, ad haec revocetur oratio,
sed utcumque aderunt; neque enim isdem[132] de rebus nec omni tempore
nec similiter delectamur. Animadvertendum est etiam, quatenus sermo
delectationem habeat, et, ut incipiendi ratio fuerit, ita sit desinendi
modus.
[131] _quae_ A^2 c, Edd.; _quoniam_ (per compend.) A^1 B H a
b.
[132] _enim isdem_ (_hisdem_ B H) A B H b, Müller; _enim
omnes isdem_ L c, most Edd.
#Propriety in speech: oratory and conversation.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account