*140* Cavendum autem est, praesertim si ipse aedifices, ne extra modum
sumptu et magnificentia prodeas; quo in genere multum mali etiam in
exemplo est. Studiose enim plerique praesertim in hanc partem facta
principum imitantur, ut L. Luculli, summi viri, virtutem quis? at quam
multi villarum magnificentiam imitati! quarum quidem certe est
adhibendus modus ad mediocritatemque[138] revocandus. Eademque
mediocritas ad omnem usum cultumque vitae transferenda est.
Sed haec hactenus.
*141* In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda, primum ut
appetitus rationi pareat, quo nihil est ad officia conservanda
accommodatius, deinde ut animadvertatur, quanta illa res sit, quam
efficere velimus, ut neve maior neve minor cura et opera suscipiatur,
quam causa postulet. Tertium est, ut caveamus, ut ea, quae pertinent ad
liberalem speciem et dignitatem,[139] moderata[140] sint. Modus autem
est optimus decus ipsum tenere, de quo ante diximus, nec progredi
longius. Horum tamen trium praestantissimum est appetitum optemperare
rationi.
[134] _est usus_ L c, Edd.; _et usus_ B H a b.
[135] _et_ L c, Edd.; not in B H b.
[136] _fit_ Bt., Ed.; _sit_ B H a b; _est_ L (corr. ex _sit_
b), Müller, Heine; not in c.
[137] _heu_ Edd.; _et_ MSS.; _ei_ Schenkl.
[138] _mediocritatemque_: _que_ italicized by Ed. but
attested by B H L b c.
[139] _ad liberalem speciem et dignitatem_ B H b, Edd.; _ad
liberalitatem specie et dignitate_ L c p.
[140] _moderata_ L c p, Edd.; _moderanda_ B H a b.
#The proper home.#
*138* XXXIX. But since I am investigating this subject in all its phases
(at least, that is my purpose), I must discuss also what sort of house a
man of rank and station should, in my opinion, have. Its prime object is
serviceableness. To this the plan of the building should be adapted; and
yet careful attention should be paid to its convenience and distinction.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account