[AE] Members of Caesar's party were now occupying the houses
that had been the homes of Pompey's friends. Antony, for
example, lived in Pompey's house.
*142* XL. Deinceps de ordine rerum et de opportunitate temporum dicendum
est. Haec autem scientia continentur ea, quam Graeci εὐταξίαν nominant,
non hanc, quam interpretamur modestiam, quo in verbo modus inest, sed
illa est εὐταξία, in qua intellegitur ordinis conservatio. Itaque, ut
eandem nos modestiam appellemus, sic definitur a Stoicis, ut modestia
sit scientia rerum earum, quae agentur aut dicentur, loco suo
collocandarum. Ita videtur eadem vis ordinis et collocationis fore; nam
et ordinem sic definiunt: compositionem rerum aptis et accommodatis
locis; locum autem actionis opportunitatem[141] temporis esse dicunt;
tempus autem actionis opportunum[142] Graece εὐκαιρία, Latine appellatur
occasio. Sic fit, ut modestia haec, quam ita interpretamur, ut dixi,
scientia sit opportunitatis[143] idoneorum ad agendum temporum.
#Ch. VI#
*143* Sed potest eadem esse prudentiae definitio, de qua principio
diximus; hoc autem loco de moderatione et temperantia et harum similibus
virtutibus quaerimus. Itaque, quae erant prudentiae propria, suo loco
dicta sunt; quae autem harum virtutum, de quibus iam diu loquimur, quae
pertinent ad verecundiam et ad eorum approbationem, quibuscum vivimus,
nunc dicenda sunt.
*144* Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut, quem ad modum in
oratione constanti, sic in vita omnia sint apta inter se et
convenientia; turpe enim valdeque vitiosum in re severa convivio
digna[144] aut delicatum aliquem inferre sermonem. Bene Pericles, cum
haberet collegam in praetura Sophoclem poëtam iique de communi officio
convenissent et casu formosus puer praeteriret dixissetque Sophocles: "O
puerum pulchrum, Pericle!" "At enim praetorem, Sophocle, decet non solum
manus, sed etiam oculos abstinentes habere." Atqui[145] hoc idem
Sophocles si in athletarum probatione dixisset, iusta reprehensione
caruisset. Tanta vis est et loci et temporis. Ut, si qui, cum causam sit
acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur, aut si quid
aliud attentius cogitet, non reprehendatur, at hoc idem si in convivio
faciat, inhumanus videatur inscitia temporis.
*145* Sed ea, quae multum ab humanitate discrepant, ut si qui in foro
cantet, aut si qua est alia magna perversitas, facile apparet nec
magnopere admonitionem et praecepta desiderat; quae autem parva videntur
esse delicta neque a multis intellegi possunt, ab iis[146] est
diligentius declinandum. Ut in fidibus aut tibiis, quamvis paulum
discrepent, tamen id a sciente animadverti solet, sic videndum[147] est
in vita ne forte quid discrepet, vel multo etiam magis, quo maior et
melior actionum quam sonorum concentus est.
[141] _oportunitate(m)_ Ed.
[142] _oportunum_ Ed.
[143] _oportunitatis_ Ed.
[144] _convivio digna_ B H a b, Edd.; _convivio dignum_ c;
_convivii dicta_ L p.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account