Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
102. Facit ad idem id, quod ex Eusebio de =Præparat. Evang.= l. 5. c.
9., et Plutarcho l. de =Defectu Oracul.=, refert Cardinalis Baronius,
=Appar. Annal.= nº 129., et recenset inter prodigia, quæ tempore
mortis Christi evenere. Recitat igitur ex citatis Aucthoribus quod
Tiberii Imperatoris, sub quo passus est Christus, tempore, navigantibus
nonnullis a Græcia in Italiam, circa Insulas Echinades, cessatis
ventis, noctu navigium appulit prope terram. Audita fuit ab omnibus vox
magna quæ vocavit Tramnum. Erat is Nauclerus navigii, quo respondente
=Adsum=, replicavit vox: “=Quando perveneris prope quandam paludem,
annunciabis MAGNUM PANA MORTUUM ESSE=”: quod cum Tramnus fecisset,
auditi sunt repente multorum, imo multitudinis prope infinitæ gemitus,
et ululatus. Profecto isti fuerunt Dæmones, seu Angeli corporei, seu
animalia rationalia prope paludem degentia, utpote aquea, quæ audita
morte Christi, qui nomine magni Pan efferebatur, in lacrymas et
lamenta effusa sunt; prout etiam Hebræi nonnulli visa Christi morte
percutientes pectora sua revertebantur (=Luc.= c. 23. v. 48.). Ex
hucusque igitur deductis patet, quod dantur hujusmodi Dæmones, succubi
et incubi, constantes sensu, et ipsius passionibus obnoxii, ut probatum
est; qui generantur, corrumpuntur, et capaces sunt beatitudinis, et
damnationis, et ratione corporis subtilioris, nobiliores homine sunt,
et qui si cum hominibus, maribus aut fœminis, carnaliter commiscentur,
peccant, et eo peccato, quo peccat homo jungendo se cum bruto, quod
est homine ignobilius; proinde non raro hi Dæmones consuetudinem
habentes cum homine, aut equabus, post longam habitam communicationem
eos interficiunt. Causa porro hujus est, quod si inter tales datur
peccatum, cum sint in via, dari etiam debet pœnitentia; sicut ergo
homini peccanti consuetudinaliter cum bruto, ad tollendam occasionem
recidivandi, Confessarius injungit, ut brutum tollat de medio, ita
tali Dæmoni consuetudinario in peccato, et tandem pœnitenti accidit,
ut animal cum quo peccavit, sive homo, sive brutum fuerit, occidat;
nec enim tali Dæmoni mors data homini peccatum erit, sicut mors data
bruto non imputatur tamquam peccatum homini: ratione enim essentialis
differentiæ inter Dæmonem hujusmodi, et hominem, idem erit homo Dæmoni,
quod est homini brutum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account