Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
67. Sed contra Incubi nonnulli rem habent cum equis, equabus,
aliisque etiam brutis, quæ si coitum adversentur, male ab ipsis
tractantur, ut quotidiana constat experientia; sed in istis cessat
ratio adducta, nempe quod fingat appetitum coitus, ut animas perdat,
cum anima brutorum damnationis æternæ sit incapax. Præterea amoris et
iræ passiones in ipso contrarios effectus reales producunt. Si enim
aut mulier aut brutum amatum illis morem gerant, optime ab Incubis
tractantur; viceversa pessime habentur, si ex denegato coitu irascantur
et furant; et hoc firmatur quotidiana experientia; ergo in ipsis sunt
veræ passiones sensus. Insuper mali Dæmones, ac incorporei, qui rem
habent cum Sagis et Maleficis, ipsas cogunt ad eorum adorationem,
ad denegandam Fidem Orthodoxam, ad maleficia et scelera enormia
perpetranda tanquam pensum infamis coitus, ut supra nº 11. dictum
fuit: nihil horum prætendunt Incubi, ergo mali Dæmones non sunt.
Ulterius malus Dæmon, ut ex Peltano et Thyreo scribit Guaccius,
=Compend. Malef.= lib. 1. c. 19. fol. 128., ad prolationem nominis Jesu
aut Mariæ, ad formationem signi Crucis, ad approximationem sacrarum
Reliquiarum, sive rerum benedictarum, et ad exorcismos, adjurationes,
aut præcepta sacerdotum, aut fugit aut pavet, concutiturque, et
stridet, ut conspicitur quotidie in energumenis, et constat ex
tot historiis, quas recitat Guaccius, ex quibus habetur, quod in
nocturnis ludis Sagarum facto ab aliquo assistentium signo Crucis, aut
pronuntiato nomine Jesu, Diaboli et secum Sagæ omnes disparuerunt.
Sed Incubi ad supradicta nec fugiunt, nec pavent, quandoque cachinnis
exorcismos excipiunt, et quandoque ipsos Exorcistas cædunt, et sacras
vestes discerpunt. Quod si mali Dæmones, utpote a D. N. J. C. domiti,
ad ipsius nomen, Crucem, et res sacras pavent: boni autem Angeli
eisdem rebus gaudent, non tamen homines ad peccata et Dei offensam
sollicitant: Incubi vero sacra non timent, et ad peccata provocant,
convincitur ipsos nec malos Dæmones, nec bonos Angelos esse; sed patet,
quod nec homines sunt, cum tamen ratione utantur. Quid ergo erunt? Si
in termino sunt, et simplices spiritus sunt, erunt aut damnati aut
beati: non enim in bona Theologia dantur puri spiritus viatores. Si
damnati, nomen et Crucem Christi revererentur; si beati, homines ad
peccandum non provocarent; ergo aliud erunt a puris spiritus; et sic
erunt corporati, et viatores.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account