Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
In quodam Sanctimonalium monasterio degebat ad educationem Virgo
quædam nobilis tentata ab Incubo, qui diu noctuque ipsi apparebat,
ipsam ad coitum sollicitando eniximis precibus, tamquam amasius præ
amore dementatus; ipsa tamen semper restitit tentanti gratia Dei, ac
sacramentorum frequentia roborata. Incassum abiere plures devotiones,
jejunia et vota facta a puella vexata, exorcismi, benedictiones, et
præecepta ab exorcistis facta Incubo, ut desisteret a molestia illa;
nec quidquam proficiebatur multitudo reliquiarum, aliarumque rerum
benedictarum disposita in camera virginis tentatæ, nec benedictæ
candelæ noctu ibidem ardentes impediebant, quominus juxta consuetum
appareret ad tentandum in forma speciosissimi juvenis. Consultus
inter alios viros doctos fuit quidam Theologus magnæ eruditionis:
iste advertens virginem tentatam esse temperamenti phlegmatici
a toto, conjectavit Incubum esse dæmonem aqueum (dantur enim ut
scribit Guaccius, =Comp. Malefic.= l. 1. c. 19. fol. 129., Dæmones
ignei, aerei, phlegmatici, terrei, subterranei, et lucifugi), et
consului, quod in camera virginis tentatæ continue fieret suffimentum
vaporosum sequens. Requirunt ollam novam figulinam vitreatam; in hac
ponitur calami aromatici, cubebarum seminis, aristolochiæ utriusque
radicum, cardamomi majoris et minoris, gingiberis, piperis longi,
caryophyllorum, cinnamomi, canellæ caryophyllatæ, macis, nucum
myristicarum, styracis calamitæ, benzoini, ligni ac radicis rodiæ,
ligni aloes, triasantalorum una uncia, semiaquæ vitæ libræ tres;
ponitur olla supra cineres calidas ut vapor suffimenti ascendat, et
cella clausa tenetur. Facto suffimento advenit denuo Incubus, sed
ingredi cellam nunquam ausus est: sed si tentata extra eam ibat, et
per viridarium ac claustra spatiabatur, aliis invisibilis sibi visus
apparebat Incubus, et puellæ collo injectis brachiis violenter, ac
quasi furtive oscula rapiebat: quod molestissimum honestæ virgini erat.
Consultus denuo Theologus ille ordinavit puellæ, ut deferret pixidulas
unguentarias exquisitorum odorum, ut moschi, ambræ, zibetti, balsami
Peruviani, ac aliorum compositorum; quod cum fecisset, deambulanti per
viridarium puellæ apparuit Incubus faci minaci, ac furenti; non tamen
ad illam approximavit, sed digitum sibi momordit tanquam meditans
vindictam; tandem disparuit, nec amplius ab ea visus fuit.
71. To illustrate this subject, I give two stories, the first of which
I have from a Confessor of Nuns, a man of weight, and most worthy of
credit; the second I was eye-witness to.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account