Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
72. Alia historia est, quod in Conventu Magnæ Cartusiæ Ticinensis,
fuit quidam Diaconus, nomine dictus Augustinus, maximas, ac inauditas,
et pene incredibiles sustinens a quodam Dæmone vexationes; quæ tolli
nullo remedio spirituali (quamvis plura juxta plures exorcistas, qui
liberationem, sed incassum tentarunt, fuissent adhibita) potuerunt.
Me consuluit illius Conventus vicarius, qui curam divexati, utpote
Clerici, ex officio habebat. Ego videns frustranea fuisse consueta
exorcismorum remedia, exemplo historiæ suprarecensitæ consului
suffimentum simile superiori, utque divexatus pixidulas odoramentorum
supradictas deferret; et quia tabacchi usum habebat, et aqua vitæ
delectabatur, suasi ut et tabaccho et aqua vitæ moschata uteretur.
Dæmon illi apparebat diu noctuque ultra alias species, puta scheleti,
suis, asini, Angeli, avis, modo in forma unius, modo alterius ex suis
Religiosis, et semel in forma sui Prælati, nempe Prioris, qui hortatus
est vexatum ad puritatem conscientiæ, ad confidentiam in Deum, et ad
frequentiam confessionis; suasit ut sibi sacramentalem confessionem
faceret, quod etiam fecit; et expost Psalmos =Exsurgat Deus= et =Qui
habitat=, et mox Evangelium S. Joannis simul cum vexato recitavit, et
ad ea verba =Verbum caro factum est= genuflexit, et accepta stola,
quæ in cella erat, et aspergillo aquæ benedictæ benedixit cellæ, ac
lecto vexati, et ac si revera fuisset ipsius Prior præceptum fecit
Dæmoni, ne auderet illum suum subditum amplius divexare, et post hæc
disparuit, sicque prodidit quisnam esset: aliter vexatus illum suum
Prælatum esse reputaverat. Postquam igitur suffimentum, ac odores,
ut supra dictum est, consulueram, non destitit Dæmon juxta solitum
apparere; imo assumpta figura vexati fuit ad cameram Vicarii, et ab
eo petiit aquam vitæ, ac tabaccum moschatum, dicens sibi talia valde
placere. Vicarius utrumque illi dedit: quibus acceptis disparuit in
momento, quo facto cognovit Vicarius se fuisse illusum a Dæmone tali
pacto: quod magis confirmavit assertum vexati, qui cum juramento
affirmavit, se illa die nullo modo fuisse in cella Vicarii. Iste mihi
totum retulit, et ex tali facto conjeci Dæmonem illum non fuisse
aqueum, ut erat Incubus, qui virginem ad coitum sollicitabat, ut
dictum supra est, sed igneum, vel ad minus aereum, ex quo gaudebat
vaporibus, ac odoribus, tabacco, et aqua vitæ, quæ calida sunt. Et
conjecturæ vim addidit temperamentum divexati, quod erat colericum quo
ad prædominium cum subdominio, tamen sanguineo. Dæmones enim tales non
accedunt nisi ad eos, qui secum in temperamento symbolizant; ex quo
validatur opinio mea de illorum corporeitate. Unde suasi Vicario, ut
acciperet herbas natura frigidas, ut nymphæam, hepaticam, portulacam,
mandragoram, sempervivam, plantaginem, hyoscyamum, et alias similes, et
ex iis compositum fasciculum fenestræ, alium ostio cellæ suspenderet;
similibusque herbis, tum cameram, tum lectum divexati sterneret. Mirum
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account