Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
92. Scio alios, Lyran., Euthim., Bellarm., Titelman., Genebrard., in
Psal. 77. v. 24. et 25., interpretari Panem Angelorum Panem ab Angelis
paratum, seu Angelorum ministerio a Cœlo demissum; Hugonem autem
Cardinalem Panem Angelorum exponere: quia ille cibus hoc efficiebat
in Judæis, quod in Angelis efficit cibus illorum, pro parte: Angeli
enim non incurrunt infirmitatem. Voluerunt enim expositores Hebræi,
ut etiam asseverat Josephus, quod Judæi in Deserto vescentes manna,
nec senescerent, nec ægrotarent, nec lassarentur; proinde illa esset
tanquam panis, quo vescuntur Angeli, qui nec senio, nec ægritudine, nec
lassitudine unquam laborant.
92. I am aware that others look upon the Bread of Angels as bread
prepared by Angels, or sent down from Heaven by the ministry of Angels.
But Cardinal Hugo explains that qualification by saying that that
food partly produced the same effect upon the Jews, which the food of
Angels produces upon the latter. Angels, in fact, are not liable to
any infirmity; on the other hand Hebrew commentators, and Josephus
himself, assert that whilst in the Wilderness, living upon Manna, the
Jews neither grew old, nor sickened, nor tired; so that Manna was like
unto the bread that Angels feed upon, who know neither old age, nor
sickness, nor fatigue.
93. Istas quidem expositiones recipere æquum est, utpote tantorum
Doctorum aucthoritate suffultas. Facessit tamen difficultatem, quod
ministerio Angelorum Hebræis non minus parata fuere columna nubis,
et ignis, coturnices, et aqua de petra, quam manna; nec tamen ista
dicta fuere columna, aqua, aut potus Angelorum. Cur ergo potius vocari
deberet manna, quia parata ministerio Angelorum, =Panis Angelorum=,
quam =Potus Angelorum= aqua eorumdem ministerio saxo educta? Insuper
in sacra Scriptura panis dum dicitur =panis alicujus=, dicitur =panis
ejus= qui illo vescitur, non ejus qui illum parat, aut fabricat, et de
hoc infinita habemus exempla in sacra Scriptura: ut =Exod.= c. 23. v.
25. =Benedicam panibus tuis, et aquis=; lib. 2. =Reg.= c. 12. v. 3.
=De pane illius comedens=; =Tob.= c. 4, v. 17. =Panem tuum cum egenis
comede=; et v. 18. =Panem tuum super sepulturam Justi constitue=;
=Ecclesiast.= c. 11. v. 1. =Mitte panem tuum super transeuntes aquas=;
=Isai.= c. 58. v. 7. =Frange esurienti panem tuum=; =Jerem.= c.
11. v. 19. =Mittamus lignum in panem ejus=; =Matth.= c. 15. v. 26.
=Non est bonum sumere panem filiorum=; =Luc.= c. 11. v. 3. =Panem
nostrum quotidianum.= Ex quibus locis patenter habetur, quod panis
dicitur ejus qui eo vescitur, non vero, qui ipsum conficit, affert,
aut parat. Commode igitur in loco citato Psalmi accipi potest =Panis
Angelorum=, cibus quo vescuntur Angeli non quidem incorporei (isti
enim materiali cibo non egent), sed corporei, ista nempe rationalia
animalia, de quibus hucusque disseruimus, degentia in aere, et quæ
ratione tenuitatis suorum corporum, ac rationalis naturæ, quam maxime
ad Angelos immateriales accedunt, ut proinde nuncupentur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account