Echoes of Old LancashireAxon, William E. A. (William Edward Armytage)
History
Echoes of Old Lancashire
Axon, William E. A. (William Edward Armytage)
Lancashire (England) -- History
There is an interesting reference to Hugh of Manchester in a letter
sent by Archbishop John Romanus to Friar William de Hotham, who was
afterwards Bishop of Dublin. This epistle is dated 10th December, 1293,
and is printed in “Historical Papers and Letters, from the Northern
Registers,” edited by James Raine (London, 1873, p. 102):—
“Suo suus salutem, gratiam et benedictionem. Quoniam in recessu
nostro apud Wixebrigg dixistis quod cum fratre Hugone de
Maincestre, colloquium habituri nobis aliqua significaretis,
dilectioni vestræ per experientiam multiplicem approbatæ notum
facimus per præsentes quod vobis, sicut diximus viva voce, de illa
cedula missa apud Schardeburgh occasione aliquorum falsorum nobis a
Fratribus et Minoribus impositorum, quicquid cum honestate
poterimus, dictante conscientia faciemus; verum quia, secundum quod
nostis, ad observationem canonum in professione nostra sumus
firmiter obligati, contra Constitutionem Generalem nihil ausi
erimus attemptare. Et quia, argumento nostro ipso inaudito, hec
etiam semiplene dicto respondere voluistis, ipsum argumentum vobis
scribimus, ut super illo, literatorie nobis satisfacere valeatis.
Et est argumentum tale. Supponamus quod curati teneantur curare
modo sic. Quicunque tenetur curare, tenetur vultum pecoris sui
cognoscere; sed vultum pecoris sui sufficienter cognoscere non
potest nisi confessionem subditi audiendo; ergo, quicunque tenetur
curare, tenetur confessionem sui subditi audire; et, ideo, credimus
quod omnis utriusque sexus constitutio facta fuit. Sed vos dicitis
quod qui confitentur Fratribus vestris et Minoribus non tenentur
confiteri proprio sacerdoti; ergo proprius sacerdos non tenetur
audire confessionem suam; sed, si non tenetur audire confessionem,
non tenetur cognoscere vultum suum. Ergo ad destructionem
consequentis non tenetur curare. Sed ex hypothesi in principio
argumenti curare tenetur. Ergo tenetur curare et non tenetur
curare; quæ sunt contradictorie opposita. Et, ut utamur verbis
doctoris nostri venerabilis Augustini, primo libro de Trinitate,
‘Non pigebit me,’ inquit ‘sic ubi hæsito quærere, nec pudebit sic
ubi erro discere. Quisquis ergo hæc audit vel legit, ubi pariter
certus est, purgat mecum; ubi pariter hæsitat quærat mecum; ubi
errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi mecum revocat me ad se,
ita ingrediamur simul caritatis viam, tendentes ad Eum de Quo
dictum est quærite faciem Ejus semper.’ Et quia in Constitutione
Martini continentur hæc verba, ‘Volumus autem quod hi qui Fratribus
confitebuntur, iidem parochialibus presbyteris confiteri semel in
anno, prout generale concilium statuit, nihilominus teneantur; et
quod Fratres eos diligenter et efficaciter secundum datam eis a
Domino gratiam exhortentur,’ ac nos diximus in cedula quod secundum
naturam privilegii sui ipsi Fratres sibi confitentibus injungant,
seu eos moneant et inducant quod semel in anno confiteantur proprio
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account