Elements of Criticism, Volume I.Kames, Henry Home, Lord
Philosophy
Elements of Criticism, Volume I.
Kames, Henry Home, Lord
Criticism; Literary style
_Menedemus._ Ubi comperi ex iis, qui ei fuere conscii,
Domum revortor mœstus, atque animo fere
Perturbato, atque incerto præ ægritudine:
Adsido, adcurrunt servi, soccos detrahunt:
Video alios festinare, lectos sternere,
Cœnam adparare: pro se quisque sedulo
Faciebat, quo illam mihi lenirent miseriam.
Ubi video hæc, cœpi cogitare: Hem! tot mea
Solius solliciti sint causa, ut me unum expleant?
Ancillæ tot me vestiant? sumptus domi
Tantos ego solus faciam? sed gnatum unicum,
Quem pariter uti his decuit, aut etiam amplius,
Quod illa ætas magis ad hæc utenda idonea ’st,
Eum ego hinc ejeci miserum injustitia mea.
Malo quidem me dignum quovis deputem,
Si id faciam. nam usque dum ille vitam illam colet
Inopem, carens patria ob meas injurias,
Interea usque illi de me supplicium dabo:
Laborans, quærens, parcens, illi serviens,
Ita facio prorsus: nihil relinquo in ædibus,
Nec vas, nec vestimentum: conrasi omnia,
Ancillas, servos, nisi eos, qui opere rustico
Faciundo facile sumptum exercerent suum:
Omnes produxi ac vendidi: inscripsi ilico
Ædeis mercede: quasi talenta ad quindecim
Coëgi: agrum hunc mercatus sum: hic me exerceo.
Decrevi tantisper me minus injuriæ,
Chreme, meo gnato facere, dum fiam miser:
Nec fas esse ulla me voluptate hic frui,
Nisi ubi ille huc salvos redierit meus particeps.
_Heautontimerumenos, act 1. sc. 1._
Otway reaches the same sentiment:
_Monimia._ Let mischiefs multiply! let ev’ry hour
Of my loath’d life yield me increase of horror!
Oh let the sun to these unhappy eyes
Ne’er shine again, but be eclips’d for ever!
May every thing I look on seem a prodigy,
To fill my soul with terror, till I quite
Forget I ever had humanity,
And grow a curser of the works of nature!
_Orphan, act 4._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account