94 LIBER DECIMUS
FROM THE ABDICATION OF DIOCLETIAN TO THE DEATH OF JOVIAN,
305-364 A.D.
_Constantius I and Galerius Emperors, 305-306 A.D._
=1.= Hīs igitur abeuntibus administrātiōne reī pūblicae
Cōnstantius et Gālerius Augustī creātī sunt dīvīsusque inter
eōs ita Rōmānus orbis, ut Galliam, Ītaliam, Āfricam
Cōnstantius, Īllyricum, Asiam, Orientem Gālerius obtinēret,
sūmptīs duōbus Caesaribus. Cōnstantius tamen contentus 5
dīgnitāte[190] Augustī Ītaliae atque Āfricae administrandae
sollicitūdinem recusāvit, vir ēgregius et praestantissimae
cīvīlitātis, dīvitiīs prōvinciālium ac prīvātōrum studēns,
fiscī commoda nōn admodum adfectāns, dīcēnsque melius
pūblicās opēs ā prīvātīs habērī quam intrā ūnum claustrum 10
reservārī, adeō autem cultūs modicī ut festīs diēbus, sī
amīcīs numerōsiōribus esset epulandum, prīvātōrum eī
argentō ōstiātim petītō trīclīnia sternerentur. Hīc nōn
modo amābilis, sed etiam venerābilis Gallīs fuit, praecipuē
quod Dioclētiānī suspectam prūdentiam et Māximiānī 15
sanguināriam temeritātem imperiō ēius ēvāserant. Obiit in
Britanniā Eborācī prīncipātūs annō tertiō decimō atque
inter Dīvōs relātus est.
_Constantine Emperor, 306-307 A.D._
=2.= Gālerius, vir et probē morātus et ēgregius rē mīlitārī,
cum Ītaliam quoque sinente Cōnstantiō administrātiōnī 20
suae accessisse sentīret, Caesarēs duōs creāvit, Māximīnum,
quem Orientī praefēcit, et Sevērum, cuī Ītaliam dedit. Ipse
95 in Īllyricō morātus est. Verum Cōnstantiō mortuō Cōnstantīnus,
ex obscūriōre mātrimōniō ēius fīlius, in Britanniā
creātus est imperātōr et in locum patris exoptātissimus
moderātor accessit. Rōmae intereā praetōriānī excītō tumultū
Māxentium, Herculī fīlium, quī haud procul ab urbe 5
in vīllā pūblicā morābātur, Augustum nūncupāvērunt. Quō
nūntiō Māximiānus Herculius ad spem adrectus resūmendī
fastīgiī quod invītus āmīserat, Rōmam advolāvit ē Lūcāniā,
quam sedem prīvātus ēlēgerat in agrīs amoenissimīs
cōnsenēscēns, Dioclētiānumque etiam per litterās adhortātus 10
est ut dēpositam resūmeret potestātem, quās ille inrīsās
habuit. Sed adversum motum praetōriānōrum atque Māxentī
Sevērus Caesar Rōmam missus ā Gāleriō cum exercitū
vēnit obsidēnsque urbem mīlitum suōrum scelere dēsertus
est. Auctae Māxentī opēs cōnfirmātumque imperium. Sevērus 15
fugiēns Ravennae interfectus est.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account