=16.= Hinc Iūliānus rērum potītus est ingentīque apparātū 20
Parthīs intulit bellum, cuī expedītiōnī ego quoque interfuī.
Aliquot oppida et castella Persārum in dēditiōnem accēpit
vel vī expūgnāvit Assyriamque populātus castra apud
Ctēsiphōntem statīva aliquamdiū habuit. Remeānsque
victor, dum sē incōnsultius proeliīs īnserit, hostīlī manū 25
interfectus est VI Kal. Iul., imperiī annō septimō, aetātis
101 alterō et trīcēsimō atque inter Dīvōs relātus est, vir ēgregius
et rem publicam īnsīgniter moderātūrus, sī per fāta licuisset.
Līberālibus disciplīnīs apprīmē ērudītus, Graecīs doctior
atque adeō ut Latīna ērudītiō nēquāquam cum Graecā
scientiā convenīret, fācundiā ingentī et prōmptā, memoriae 5
tenācissimae, in quibusdam philosophō proprior. In amīcōs
līberālis, sed minus dīligēns quam tantum prīncipem decuit.
Fuērunt enim nōnnūllī quī vulnera glōriae ēius īnferrent.
In prōvinciālēs iūstissimus et tribūtōrum, quātenus fierī
posset, repressor. Cīvīlis in cūnctōs, mediōcrem habēns 10
aerāriī cūram, glōriae avidus ac per eam animī plērumque
immodicī, religiōnis Christiānae nimius īnsectātor, perinde
tamen ut cruōre abstinēret, M. Antōnīnō nōn absimilis,
quem etiam aemulārī studēbat.
_Jovian Emperor, 363-364 A.D._
=17.= Post hunc Ioviānus, quī tunc domesticus mīlitābat, 15
ad obtinendum imperium cōnsēnsū exercitūs lēctus est,
commendātiōne patris mīlitibus quam suā nōtior. Quī iam
turbātīs rēbus exercitū quoque inopiā labōrante ūnō ā Persīs
atque alterō proeliō victus pācem cum Sapōre, necessāriam
quidem, sed ignōbilem, fēcit multātus fīnibus[199] ac nōnnūllā 20
imperiī Rōmānī parte trāditā. Quod ante eum annīs mīlle
centum et duōbus dē vīgintī ferē, ex quō Rōmānum imperium
conditum erat, numquam accīdit. Quīn etiam legiōnēs
nostrae ita et apud Caudium per Pontium Telesīnum et in
Hispāniā apud Numantiam et in Numidiā sub iūgum missae 25
sunt, ut nihil tamen fīnium trāderētur. Ea pācis condiciō
nōn penitus reprehendenda foret, sī foederis necessitātem
tum cum integrum fuit mutāre voluisset, sīcut a Rōmānīs
102 omnibus hīs bellīs, quae commemorāvī, factum est. Nam
et Samnītibus et Numantīnīs et Numidīs cōnfestim bella
inlāta sunt neque pāx rata fuit. Sed dum aemulum imperiī
verētur, intra Orientem residēns glōriae parum cōnsuluit.
Itaque iter ingressus atque Īllyricum petēns in Galatiae 5
fīnibus repentīnā morte obiit, vir aliās neque iners neque
imprūdēns.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account