=12.= Nōn multō post Māgnentius apud Mursam prōflīgātus
aciē est ac paene captus. Ingentēs Rōmānī imperiī vīrēs eā 10
dīmicātiōne cōnsūmptae sunt, ad quaelibet bella externa
idōneae, quae multum triumphōrum possent[196] sēcūritātisque
cōnferre. Orientī mox ā Cōnstantiō Caesar est datus patruī
fīlius Gallus, Māgnentiusque dīversīs proeliīs victus vim
vītae suae apud Lugdūnum attulit imperiī annō tertiō, 15
mēnse septimō, frāter quoque ēius Decentius Senonibus,
quem ad tuendās Galliās Caesarem mīserat.
=13.= Per haec tempora etiam ā Cōnstantiō multīs incīvīlibus
gestīs Gallus Caesar occīsus est, vir natūrā ferus et ad
tyrannidem prōnior, sī suō iūre imperāre licuisset.[197] 20
Silvānus quoque in Galliā rēs novās mōlītus ante diem
trīcēsimum exstīnctus est, sōlusque imperiō Rōmānō eō tempore
Cōnstantius prīnceps et Augustus fuit.
=14.= Mox Iūliānum Caesarem ad Galliās mīsit, patruēlem
suum, Gallī frātrem, trāditā eī in mātrimōnium sorōre, 25
cum multa oppida barbarī expūgnāssent, alia obsidērent,
ubique foeda vāstitās esset Rōmānumque imperium nōn
dubiā iam calamitāte nūtāret. Ā quō modicīs cōpiīs apud
Argentorātum, Galliae urbem, ingentēs Alamannōrum cōpiae
100 exstīnctae sunt, rēx nōbilissimus captus, Galliae restitūtae.
Multa posteā per eundem Iūliānum ēgregiē adversum barbarōs
gesta sunt summōtīque ultrā Rhēnum Germānī et
fīnibus suīs Rōmānum imperium restitūtum.
_Julian Emperor, 360-363 A.D._
=15.= Neque multō post, cum Germāniciānī exercitūs ā Galliārum 5
praesidiō tollerentur, cōnsēnsū mīlitum Iūliānus factus
Augustus est, interiectōque annō ad Īllyricum obtinendum
profectus Cōnstantiō Parthicīs proeliīs occupātō. Quī rēbus
cognitīs ad bellum cīvīle conversus in itinere obiit inter
Ciliciam Cappadociamque annō imperiī octāvō et trīcēsimō, 10
aetātis quīntō et quadrāgēsimō, meruitque inter Dīvōs referrī,
vir ēgregiae tranquillitātis, placidus, nimium amīcīs[198]
et familiāribus crēdēns, mox etiam uxōribus dēditior, quī
tamen prīmīs imperiī annīs ingentī sē modestiā ēgerit,
familiārium etiam locuplētātor neque inhonōrēs sinēns, quōrum 15
labōriōsa expertus fuisset officia, ad sevēritātem tamen
prōpēnsior, sī suspīciō imperiī movērētur, mītis aliās, et cūius
in cīvīlibus magis quam in externīs bellīs sit laudanda
fortūna.
_Eutropius takes part in the Parthian Expedition, 363 A.D._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account