Geoffrey de Mandeville: A study of the AnarchyRound, John Horace
History
Geoffrey de Mandeville: A study of the Anarchy
Round, John Horace
Great Britain -- History -- Stephen, 1135-1154; Mandeville, Geoffrey de, earl of Essex, -1144
teneat Comitatum suum cum omnibus illis rebus que ad comitatum suum
pertineat ita bene et in pace et libere et quiete et honorifice et
plenarie sicut unquam aliquis Comes melius vel liberius tenuit vel tenet
comitatum suum. Concedo etiam ei in feodo et hæreditate seruicium
Willelmi de Helion,[568] videlicet decem militum ut ipse Willelmus
teneat de Comite Alberico et ipse Comes faciat inde michi seruicium et
michi et hæredibus meis. Concedo etiam ei et hæredibus suis de cremento
Diham[569] que fuit Rogeri de Ramis[570] rectum nepotum ipsius comitis
Alberici, videlicet filiorum Rogeri de Ramis.[571] Et similiter concedo
ei et heredibus suis Turroc̃[572] que fuit Willelmi Peuerelli de
Nottingh', et terram Salamonis Presbiteri[573] de Tilleberiâ.[574]
Concedo etiam eidem Alberico Comiti quod ipse et omnes homines sui
habeant et lucrentur omnia essarta sua libera et quieta de omnibus
placitis que fecerant usque ad diem quâ seruicio domini mei Comitis
Andegavie et meo adhæserunt.[575] Hec omnia supradicta tenementa
concedo ei tenenda hæreditarie in omnibus rebus sibi et hæredibus suis
de me et de hæredibus meis. Quare volo et firmiter præcipio quod ipse
Albericus Comes et heredes sui teneant omnia tenementa sua ita bene et
in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie sicut unquam
aliquis Comitum meorum melius vel liberius tenuit vel tenet et preter
hoc do et concedo Galfrido de Ver totam terram que fuit Galfridi
Talebot[576] in dominiis in militibus si eam ei Warantizare potero. Et
si non potero, escambium ei inde dabo ad valentiam per consideracionem
Comitis Galfridi Essex et Comitis Gisleberti et Comitis Alberici fratris
sui. Et preter hoc concedo Roberto de Ver unam baroniam ad valentiam
honoris Galfridi de Ver infra annum quo potestatiua fuero regni Angliæ.
Vel aliam terram ad valentiam illius terræ. Et preter hoc do et concedo
eidem Comiti Alberico Cancellariam ad opus Willelmi de Ver fratris sui
ex quo deliberata fuerit de Willelmo Cancellario fratre Johannis filii
Gisleberti qui eam modo habet. Hanc autem convencionem et donacionem
tenendam affidaui manu mea propria in manu Galfridi Comitis Essex. Et
hujus fiduciæ sunt obsides per fidem et Testes: Robertus Comes Gloec',
et Milo Comes Heref', et Brianus filius Comitis, et Robertus filius
Regis[577] et Robertus de Curci Dap', et Johannes filius Gisleb', et
Milo de Belloc', et Radulfus Paganel, et Robertus filius Heldebrandi et
Robertus de Oileio Conestabularius. Et Convencionaui eidem Comiti
Alberico quod pro posse meo Comes Andegavie dominus meus assecurabit ei
manu suâ propriâ illud idem tenendum et Henricus filius meus similiter.
Et quod Rex ffrancie erit mihi obses si facere potero Et si non potero,
faciam quod rex capiet in manu illud idem tenendum. Et de hoc debent
esse obsides per fidem Juhel de Meduana et Rob[ertus] de Sabloill et
Wido de Sabloill et Paganus de Clarievall' et Gaufridus de Clarievall et
Andreas de Alvia et Pepinus de Turcin, et Absalon de Ruinard[578] et
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account