Geology and Revelation: or, the Ancient History of the Earth, considered in the geological facts and revealed religion.Molloy, Gerald
Religion
Geology and Revelation: or, the Ancient History of the Earth, considered in the geological facts and revealed religion.
Molloy, Gerald
Bible and geology; Bible and science
“Nec officit huic sententiae, quod paullo superius ex cap. ii. Geneseos
prolatum est, ‘In die quo fecit Dominus Deus coelum et terram.’
Ibi enim _dies pro tempore, sicut crebro fit in Scriptura, positus
est_.”--In Gen. cap. i. v. 4, n. 80; see also cap. ii., n. 186.
(37.) PETAVIUS.--P. 323.
“Postquam Moyses sex dierum opificium toto primo capite descripsit,
mox in sequenti summatim universeque colligens, ‘Istae sunt,’ inquit,
‘generationes coeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit
Dominus Deus coelum et terram.’ Quae verba non unius diei mentionem
faciunt, ut quibusdam videtur; qui primum diem designari putant, in quo
factum illud est, praeter lucem, quod initio libri Moyses explicat, ‘In
principio creavit Deus coelum et terram.’ Sed eam nos opinionem minime
probamus, ac supra docuimus, _diei_ nomen istic usurpari pro _tempore_:
quod apud Graecos Latinosque, non minus quam Hebraeos, usitatem est.
Exemplo sit Ciceronis illud ex libro secundo in Verrem: ‘Itaque cum
ego diem in Siciliam inquirendi prexiguam postulavissem, invenit iste,
qui sibi in Achaiam _biduo breviorem diem_ postularet.’ Igitur cum
dixisset, _in die_, id est tempore illo, factum esse coelum et terram,
hoc est perpolitum et elaboratum esse sex continuis diebus,” etc.--De
Opificio Sex Dierum, Lib. i. cap. 14, sect. 1.
(38.) SAINT AUGUSTINE.--P. 335.
“Tres enim dies superiores quomodo esse sine sole potuerunt, cum
videamus nunc solis ortu et occasu diem transigi, noctem vero fieri
solis absentia, cum ab alia parte mundi ad orientem redit? Quibus
respondemus, potuisse fieri ut tres superiores dies singuli per tantam
moram temporis computarentur, per quantam moram circumit sol, ex quo
procedit ab oriente quousque rursus ad orientem revertitur. Hanc
enim moram et longitudinem temporis possent sentire homines etiamsi
in speluncis habitarent, ubi orientem et occidentem solem videre non
possent. Atque ita sentitur potuisse istam moram fieri etiam sine sole
antequam sol factus esset, atque ipsam moram in illo triduo per dies
singulos computatam. Hoc ergo responderemus, nisi nos revocaret, quod
ibi dicitur, ‘Et facta est vespera et factum est mane,’ quod nunc sine
solis cursu videmus fieri non posse. Restat ergo ut intelligamus, in
ipsa quidem mora temporis _ipsas distinctiones operum sic appellatas,
vesperam propter transactionem consummati operis, et mane propter
inchoationem futuri operis_; de similitudine scilicet humanorum operum,
quia plerumque a mane incipiunt, et ad vesperam desinunt. Habent enim
consuetudinem Divinae Scripturae de rebus humanis ad divinas res verba
transferre.”--De Genesi contra Manichaeos, Lib. i. cap. 14, n. 20.
(39.) SAINT EUCHERIUS.--P. 335.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account