Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XLIV. Natus erat Agricola, Caio Caesare tertium consule, Idibus Juniis:
excessit sexto et quinquagesimo anno, decimo Kalendas Septembris, Collega
Priscoque consulibus. Quod si habitum quoque ejus posteri noscere velint,
decentior quam sublimior fuit; nihil metus in vultu, gratia oris
supererat bonum virum facile crederes, magnum libenter. Et ipse quidem,
quanquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam,
longissimum aevum peregit. Quippe et vera bona, quae in virtutibus sita
sunt, impleverat, et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito, quid
aliud adstruere fortuna poterat? Opibus nimiis non gaudebat; speciosae
contigerant. Filia atque uxore superstitibus, potest videri etiam beatus;
incolumi dignitate, florente fama, salvis affinitatibus et amicitiis,
futura effugisse. Nam sicuti durare in hac beatissimi saeculi luce ac
principem Trajanum videre, quod augurio votisque apud nostras aures
ominabatur, ita festinatae mortis grande solatium tulit, evasisse
postremum illud tempus, quo Domitianus non jam per intervalla ac
spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rempublicam exhausit.
XLV. Non vidit Agricola obsessam curiam, et clausum armis senatum, et
eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exsilia
et fugas. Una adhuc victoria Carus Metius censebatur, et intra Albanam
arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Bebius jam tum reus erat.
Mox nostrae duxere Helvidium in carcerem manus: nos Maurici Rusticique
visus, nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit
oculos jussitque scelera, non spectavit: praecipua sub Domitiano
miseriarum pars erat videre et aspici: cum suspiria nostra
subscriberentur; cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus
ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat. Tu vero felix,
Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis. Ut
perhibent qui interfuerunt novissimis sermonibus tuis, constans et libens
fatum excepisti; tanquam pro virili portione innocentiam principi
donares. Sed mihi filiaeque ejus, praeter acerbitatem parentis erepti,
auget moestitiam, quod assidere valetudini, fovere deficientem, satiari
vultu, complexu, non contigit: excepissemus certe mandata vocesque, quas
penitus animo figeremus. Noster hic dolor, nostrum vulnus: nobis tam
longae absentiae conditione ante quadriennium amissus est. Omnia sine
dubio, optime parentum, assidente amantissima uxore, superfuere honori
tuo: paucioribus tamen lacrimis compositus es, et novissima in luce
desideravere aliquid oculi tui.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account