Nec vero in armis praestantior quam in toga; qui consul iterum, Sp.
Carvilio collega quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit,
restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem
dividenti. . . . Multa in eo viro praeclara {15} cognovi, sed nihil
admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit, clari viri et
consularis. Est in manibus laudatio, quam eum legimus, quem philosophum
non contemnimus? Nec vero ille in luce modo atque in oculis civium
magnus, sed intus {20} domique praestantior.
CICERO, _De Senectute_, §§ 10-12.
[Linenotes:
1. +Ego+, i.e. M. Porcius Cato, the famous Censor of 184 B.C.
+eum qui Tarentum recepit.+ Tarentum was betrayed to Hannibal 212
B.C. and _recovered_ by Fabius 209 B.C.
2-3. +Erat ... gravitas+ = _that hero possessed dignity tempered by
courtesy_. --J. S. R. +condita+ (_condio_) = lit. _seasoned_.
5. +grandis+, sc. _natu_. He was consul for a first time in 233 B.C.
6. +iuveniliter.+ Hannibal was 29 when he crossed the Alps.
+exsultantem+ = _wildly roaming_, of a horse galloping at will.
7. +noster Ennius+, circ. 239-169 B.C., famous espec. for his
Annales in Hexameter verse. He was the first Latin writer to use
this metre.
9. +Noenum+ (_ne + oinum_ = _not one thing_) = _non_. Cf. _nihil_ =
_ne + hilum_ = not a whit, nothing.
12-14. Flaminius, when tribune 232 B.C., by a vote of the Comitia
Tributa (i.e. by a _plebiscitum_) and against the expressed wish of
the Senate (_contra senatus auctoritatem_) carried an agrarian law
for the division of public land in Picenum amongst Roman citizens.
18. +laudatio+, sc. _funebris_, the funeral speech.
19-20. +in luce ... civium+ = _in public and under the gaze of his
fellow-countrymen_. --J. S. R.]
+References.+ Polybius, iii. 89, 90; Livy, xxii. 12; Plutarch,
_Fabius_, vi.
C21
SECOND PUNIC WAR, 218-202 B.C.
_Fabius and his Master of the Horse, 217 B.C._
Ita per variam fortunam diei maiore parte exacta cum in castra reditum
esset, Minucius convocatis militibus ‘Saepe ego’ inquit ‘audivi,
milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit,
secundum eum, qui bene monenti oboediat; qui {5} nec ipse consulere nec
alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi
ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus et, dum imperare
discimus, parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio
iungamus; ad praetorium {10} eius signa cum tulerimus, ubi ego eum
parentem appellavero, quod beneficio erga nos ac maiestate eius dignum
est, vos, milites, eos, quorum vos modo arma ac dexterae texerunt,
patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis {15}
animorum gloriam dies hic dederit.’ Signo dato conclamatur inde, ut
colligantur vasa. Profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in
admirationem et ipsum et omnes, qui circa erant, converterunt. {20}
LIVY, xxii. 29, 30.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account