Cimbri et Teutones ab extremis Germaniae profugi, cum terras eorum
inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et
Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra
Silani, inde ad Senatum {5} petentes ut populus Martius aliquid sibi
terrae daret. Sed quas daret terras populus Romanus, agrariis legibus
inter se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus, armis
petere coeperunt. Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec {10}
secundum Mallius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt: omnes fugati,
exuti castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset. . . .
Ille mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem,
prioresque Teutones sub ipsis Alpium radicibus {15} adsecutus in loco
quem Aquas Sextias vocant, proelio oppressit. Vallem fluviumque medium
hostes tenebant, et nostris aquarum nulla erat copia. Consultone id
egerit imperator an errorem in consilium verterit, dubium; certe
necessitate acta virtus {20} victoriae causa fuit. Nam flagitante aquam
exercitu, ‘Si viri estis’ inquit, ‘en, illic habetis.’ Itaque tanto
ardore pugnatum est, ea caedes hostium fuit ut victor Romanus cruento
flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum. {25}
FLORUS, III. iii. 1-9 (sel).
[Linenotes:
5. +Silani+ = M. Junius Silanus, defeated by Cimbri, 109 B.C.
11. +Mallius--Caepio+, defeated by Cimbrians at Arausio, on the
Rhone, 105 B.C.
Plutarch, _Lucullus_ 27, says: ‘The 6th Oct., on which day the
battle was fought, was marked in the calendar as a black day, like
the fatal day of the Allia, 390 B.C.’
12. +Actum erat+, sc. _de republica_.
14. +compendiis+ = _short ways_; cf. our _compendium_ = _an
abridgement_.
16. +Aquas Sextias+, founded by Sextius Calvinus 122 B.C. = Aix, 18
miles N. of Marseilles.
23. +caedes hostium.+ 150,000 (Vell.) and 200,000 (Liv. Ep.
lxviii.).
‘By the great victories of Aquae Sextiae and of Vercellae (over the
Cimbri, 101 B.C.), the movement of the German races southward was
for the present stopped. Rome was saved, and the saviour of Rome was
Marius, the champion of the people.’ --Ihne.]
+Parallel Passages.+ Propert. IV. iii. 41-44; Livy Ep. lxviii.
+References.+ Plutarch, _Marius_, 15. Ihne, _Hist. Rome_, vol. v. pp.
98-105.
B6
MARIUS, 157-86 B.C.
A. _His Flight from Sulla: Consul for the 7th time._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account