L. Sulla dictator, cum plerique in patrimoniis amplis eluerentur et
familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque gurgitibus
proluissent, legem ad populam tulit, qua cautum est, ut Kalendis,
Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam {15} sollemnibus
sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris
autem diebus omnibus non amplius tricenos.
AULUS GELLIUS, ii. 24, 11.
[Linenote:
12. +eluerentur+ = _had squandered_ (lit. ‘washed away’).]
+Leges Corneliae.+ ‘Sulla’s legislation was an attempt to revive what
was dead and gone. The time had arrived when the old republican
institutions could last no longer. The transformation of the state into
a monarchy was inevitable.’ --Ihne.
+The Sultan Constitution.+ It had as little endurance as that of
Cromwell, and was finally destroyed in 70 B.C. during the consulship of
Pompeius and Crassus.
B19
_Speech of Lepidus against Sulla, 78 B.C._
Nam praeter satellites commaculatos quis eadem volt? aut quis non omnia
mutata praeter victorem? Scilicet milites, quorum sanguine Tarulae
Scyrtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt! Itaque maxumam mihi
fiduciam parit victor exercitus, cui {5} per tot volnera et labores
nihil praeter tyrannum quaesitum est. Nisi forte tribuniciam potestatem
evorsum profecti sunt, per arma conditam a maioribus suis, utique iura
et iudicia sibimet extorquerent, egregia scilicet mercede, cum relegati
in paludes et {10} silvam contumeliam atque invidiam suam, praemia penes
paucos intellegerint. Quare igitur tanto agmine atque animis incedit?
Quia secundae res mire sunt vitiis obtentui; quibus labefactis, quam
formidatus est, tam contemnetur; nisi forte specie {15} concordiae et
pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit; neque aliter
rempublicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda
civilis acerbissima, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi
Romani fuit. Quae si vobis {20} pax et concordia intelleguntur, maxuma
turbamenta reipublicae atque exitia probate, annuite legibus impositis,
accipite otium cum servitio et tradite exemplum posteris ad populum
Romanum suimet sanguinis mercede circumveniundum. {25}
SALLUST, _Hist, Orat. M. Lepidi_.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account