Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam
furor iste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit
audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae,
nihil timor populi, nihil concursus bonorum {5} omnium, nihil hic
munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt?
Patere tua consilia non sentis? Constrictam iam horum omnium scientia
teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte
egeris, {10} ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem
nostrum ignorare arbitraris? O tempora! O mores! Senatus haec
intellegit; consul videt: hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in
senatum venit: fit publici consilii particeps; notat at designat {15}
oculis ad caedem unum quemque nostrum. . . . Castra sunt in Italia
contra rem publicam in Etruriae faucibus collocata: crescit in dies
singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque
hostium intra moenia atque {20} adeo in senatu videmus intestinam
aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Catilina,
eomprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc
potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
{25}
CICERO, _in Catilinam_, i. §§ 1, 2, 5.
[Linenotes:
1. +Quo usque tandem abutere+ = _how long, pray, will you presume
upon?_ Catiline had been declared _hostis patriae_, and yet dared to
appear in the Senate.
4. +praesidium Palati+: in the case of any threatening danger the
+Mons Palatinus+ was occupied as one of the most important military
points in the city.
6-7. +senatus locus+, i.e. the temple of +Jupiter Stator+, on the N.
slope of the Palatine, chosen as the safest meeting-place, and near
Cicero’s house.
17-18. +castra ... collocata+, the camp of Manlius (one of the
veteran centurions of Sulla) was planted at Faesulae (Fiesole),
a rocky fastness three miles N.E. of Florence.
19. +imperatorem:+ ironical, as though Catiline were the legally
appointed general of the Republic.]
+In L. Catilinam Oratio i.+ ‘This splendid oration, in its fiery vigour
and mastery of invective, is unsurpassed except by the Second
Philippic.’ --Cruttwell.
+Its effect on Catiline.+ _Tum ille furibundus ‘quoniam quidem
circumventus’ inquit ‘ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina
restinguam.’_ Sall. _Catil._ 31. That night Catiline left Rome for the
camp of Manlius.
B35
THE CONSPIRACY OF CATILINE, 63 B.C. (2)
_The End of Catiline._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account