His immortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem
in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno
fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum eius
contioni abstulerit; nec {5} deinde in terris Romulus fuit. Romana
pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et
tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis
credebat patribus, qui proxumi steterant, sublimem raptum procella,
tamen velut {10} orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium
obtinuit. Deinde a paucis initio facto deum deo natum, regem parentemque
urbis Romanae salvere universi Romulum iubent; pacem precibus exposcunt,
uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. {15}
LIVY, i. 16.
[Linenotes:
2-3. +ad Caprae paludem+ = _near the Goat’s pool_.
4. +operuit+ = _enveloped_ (+ob + pario+ = _get for_, _put upon_,
_cover_), cf. opposite +a-per-io+ = _get from_, _uncover_.
5. +abstulerit+ = _auferret_. The event is regarded simply as past,
without reference to other past events.
5-6. +nec deinde ... fuit+, cf. ‘Quirinus | Martis equis Acheronta
fugit.’ Hor. _Od._ iii. 3. 15.
7. +sēdato+ = _settled_, _calmed_. +Sēd-o+ = _cause to sit_, cf.
+sēd-es+, and our _seat_, _settle_.
11. +orbitatis+ = _of orphanhood_; cf. +orb-us+ = _bereaved_, and
our _orphan_.
15. +volens propitius+, an ellipse of _et_, cf. _optimus maximus_.
+sospitet+ = _he may keep safe_, _preserve_, cf. +sospes+ = _safe_.]
B. _The Mystery explained._
Pulcher et humano maior trabeaque decorus
Romulus in media visus adesse via,
Et dixisse simul: ‘Prohibe lugere Quirites,
Nec violent lacrimis numina nostra suis. 4
Tura ferant placentque novum pia turba Quirinum,
Et patrias artes militiamque colant.’
OVID, _Fasti_, ii. 379-384. H. [II. 503-508]
[Linenotes:
1-6. Romulus appears as a god to Proculus Julius, an honourable
man, bidding him tell his people not to mourn for him, but to
worship him as Quirinus, and practise valour and all warlike
virtues.
1. +trabea+ = _in the (striped) robe of state_.
3-5. +Quirites+ (cf. +Quirinus+ = the deified Romulus) = lit.
_spearmen_. Connected with _Cures_ and _curis_ (Sabine word for a
_spear_), used of Roman _citizens_ as opposed to Roman _soldiers_.]
D3
NUMA POMPILIUS, 716-673 B.C.
_The Gate of Janus, open in war but shut in peace._
A. Qui regno ita potitus urbem novam, conditam vi et armis, iure eam
legibusque ac moribus de integro condere parat. Quibus cum inter bella
adsuescere videret non posse, quippe efferari militia animos, mitigandum
ferocem populum armorum {5} desuetudine ratus Ianum ad infimum Argiletum
indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse civitatem,
clausus pacatos circa omnes populos significaret.
LIVY, i. 19.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account