In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est.
Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem
libros ferens, quos esse dicebat divina oracula: eos velle venundare.
Tarquinius pretium percontatus {5} est: mulier nimium immensum poposcit.
Rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. Tum illa foculum coram eo cum
igne apposuit, et tres libros ex novem deussit; et, ecquid reliquos sex
eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. Sed enim {10} Tarquinius
id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. Mulier
ibidem statim tres libros alios exussit; atque id ipsum denuo placide
interrogavit, an tres reliquos eodem pretio emat. Tarquinius ore iam
serio, atque attentiore animo fit; eam {15} constantiam confidentiamque
non insuper habendam intelligit: libros tres reliquos mercatur nihilo
minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus. . . . Libri tres in
sacrarium conditi Sibyllini appellati. Ad eos, quasi ad oraculum,
quindecimviri {20} adeunt, cum dii immortales publice consulendi sunt.
AULUS GELLIUS (fl. 143 A.D.), i. 19.
[Linenotes:
1, 2. +libris Sibyllinis+, i.e. a collection of prophecies uttered by
the legendary prophetess who lived at Cumae, near Naples.
5. +venundare+ = _to sell_. Cf. _ven-eo_ (= _venum + eo_), _ven-do_,
and our _vendor_.
12. +delirare+ = _to be out of her mind_. Lit. to make a crooked
furrow in ploughing; _de + lira_ (a furrow).
19. +sacrarium+ = _the place for the keeping of holy things_, i.e.
the Capitol. The original Sibylline Books were burnt in the fire on
the Capitol, 82 B.C., but a fresh collection was made by Augustus,
and deposited in the temple of Apollo on the Palatine.
20. +quindecimviri+ (_sacris faciundis_), i.e. a college of priests
who had charge of the Sibylline Books.]
+Parallel Passages.+ Verg. _Aen._ vi., espec. ll. 42-101, for the
Cumaean Sibyl.
+The Sibylline Books.+ ‘There existed also Etruscan +libri fatales+
(_Books of Fate_), and these, together with the Sibylline Books, were
kept in the Temple of Capitoline Jupiter. Nothing seemed more natural
than to suppose that Tarquin, who built that temple, purchased also the
sacred books of the Sibyl.’ --Ihne.
D5
TARQUINIUS SUPERBUS, 534-509 B.C.
A. _Sextus Tarquinius at Gabii._
Inde in consilia publica adhiberi. . . . Ita cum sensim ad rebellandum
primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum
atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum
instructis vana accresceret fides, dux ad {5} ultimum belli legitur. Ibi
cum inscia multitudine, quid ageretur, proelia parva inter Romam
Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum
certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tarquinium dono deum sibi missum
ducem credere. {10} Apud milites vero obeundo pericula ac labores
pariter, praedam munifice largiendo tanta caritate esse, ut non pater
Tarquinius potentior Bomae quam filius Gabiis esset.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account