_The Fable of the Belly and the Members. Tribunes of the People._
Pavor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. . . . Placuit
igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et,
quod inde oriundus erat, plebi carum. Is intromissus in castra prisco
illo dicendi et horrido modo nihil {5} aliud quam hoc narrasse fertur:
Tempore, quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentientia, sed
singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas
reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri,
ventrem in {10} medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui;
conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum,
nec dentes conficerent. Hac ira dum ventrem fame domare vellent, ipsa
una membra totumque corpus ad extremam tabem {15} venisse. Inde
apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali
quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc, quo vivimus
vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.
Comparando hinc, quam {20} intestina corporis seditio similis esset irae
plebis in patres, flexisse mentes hominum. Agi deinde de concordia
coeptum concessumque in condiciones, ut plebi sui magistratus essent
sacrosancti, quibus auxili latio adversus consules esset, neve cui
patrum capere {25} eum magistratum liceret. Ita tribuni plebei creati
duo, C. Licinius et L. Albinus.
LIVY, ii. 32, 33.
[Linenotes:
1-2. +Pavor ingens ... omnia.+ One of the Roman armies (mainly
recruited from Plebeians) refused to obey orders, entrenched itself
on Mons Sacer, and threatened to secede from Rome altogether.
2. +oratorem+ (i.e. _legatum_) = _spokesman_, charged with a
_verbal_ message.
4. +inde+, i.e. from the Plebs.
10-11. +ventrem ... quietum+ = _whereas the belly resting calmly in
their midst_. --Rawlins.
13. +conficerent+ = _grind_, and so aid digestion. Cf. +confecto+
l. 20.
19-20. +maturum confecto cibo+ = _brought to perfection only when
the food is digested_. --R.
24. +sacrosancti+ = _consecrated and inviolable_.
24-25. +quibus ... esset+, i.e. as official protectors of the Plebs,
by their right of veto on the official actions of all other
magistrates.]
+For the Fable+, cf. Seneca _de Ira_ ii. 31, and 1 Corinthians, xii.
12-27.
D13
WAR WITH THE VOLSCIANS, 493 B.C.
_Veturia and her son Coriolanus._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account