History of the Scottish expedition to Norway in 1612Michell, Thomas
History
History of the Scottish expedition to Norway in 1612
Michell, Thomas
Norway -- History -- Scottish Expedition, 1612
Anno MDCXII. die XV. mensis Octobris, in horto Sereniss^{mi} ac
Potentiss^{mi} Principis ac Domini, Domini CHRISTIANI Quarti, Daniæ,
Norwagiæ, etc. Regis & Domini nostri clementissimi, coram nobis,
Roberto Anstrutero, Ser^{mi} magnæ Britanniæ pro tempore Legato,
Christiano Frisio et Bredone Rantzovio, regni Daniæ Senatoribus,
constitutus Alexander Ramse, et ad diversa interrogata, hæc quæ
sequuntur, confessus fuit.
Se ab Andrea Ramse in Locum tenentem assumptum: dictum verò Andream,
se Caroli, Regis Sueciæ, literis, ad summi Ducis officium ascitum
esse, affirmasse: Veruntamen nullas hac de re literas vidisse: De
stipendio non conventum esse; spem sibi factam, fore, ut tantum
stipendii, quantum quilibet alter supremi Ducis Locum tenens in
Suecia, acciperet.
Correptus; quod S^æ R^æ M^{tis} Magnæ Britanniæ mandatum transgressus
esset, contrà intulit se prænominati Andreæ Ramse fidem sequutum:
Dixerat enim, jamdicta S^a M^{te} Magnæ Britanniæ sciente et
indulgente illa fieri.
Societatem constitisse tribus, suâ propriâ, et duabus aliis personis,
Georgio Sincklar et Georgio Hey, singulis centum peditum præfectis.
Se, Alexandrum, Dondi navim conscendisse: duos verò prædictos
Capitaneos Ketnes, insularum, quæ Orcadibus annumerantur, unâ, tribus
miliaribus Germanicis Orcadibus distante solvisse.
Senatores regni Scotiæ hæc omnia latere, neq^e facultatem unquam
petitam; Verùm præfati Andreæ Ramse verbis et promissis nitentes,
transfretasse.
Sistendi locum fuisse præfixum sub Hetlandia, quò mille militibus,
et tribus armorum millibus Munichouen, ut et supremus Dux Hacket,
Scotus, mille peditibus instructi, confluerent, numero ad tria millia
accrescente.
Secundo die Augusti illinc solvisse: Se, Alexandrum Ramse, 400
Sterlingorum libras, in centum milites impendisse. Majores enim
sumptus fieri, furtim et clam, quàm publicé, militem conscribendo.
Jacobum Nisbet Edinburgensem, periculum, quod navis incurrere
posset, in se recepisse. Rusticos Norwagienses iter monstrasse, ubi
appulerant in Ramsdal, in Iisfiord.
Huic examini interfuere Jacobus Monipenne et Jacobus Scott.
In majorem hujusce examinis et confessionis, præfati Alexandri Ramse,
fidem, propriarum manuum subscriptione hæc corroborare voluimus.
Actum Hafniæ, [=15] die mensis Octobris, Anno &c. 1612.
ROBERTUS ANSTRUTHER.
CHRISTIANUS FRIIS
_manu Ppria_.
BRINDE RANTZOVIO
_manu hanc_, etc.
_Translation of foregoing._
In the year 1612, on the fifteenth day of the month of October, in
the garden of the Most Serene and Powerful Prince and Lord, CHRISTIAN
the Fourth, King of Denmark, Norway, etc., and our most gracious
Liege, was Alexander Ramsay brought into the presence of us, Robert
Anstruther, _pro tem_. Ambassador of His Most Serene Majesty of
Great Britain, Christian Friis, and Brinde Rantzow, councillors of
the realm of Denmark, and in answer to divers questions made the
statements which do hereinafter follow:--
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account