Introduction to the Literature of Europe in the Fifteenth, Sixteenth, and Seventeenth Centuries, Vol. 1Hallam, Henry
History
Introduction to the Literature of Europe in the Fifteenth, Sixteenth, and Seventeenth Centuries, Vol. 1
Hallam, Henry
Literature, Modern -- History and criticism
Item primus liber, scilicet naturæ, non potest falsificari, nec
deleri, neque false interpretari; ideo hæretici non possunt eum
false intelligere, nec aliquis potest in eo fieri hæreticus. Sed
secundus potest falsificari et false interpretari et male
intelligi. Attamen uterque liber est ab eodem, quia idem Dominus et
creaturas condidit, et sacram Scripturam revelavit. Et ideo
conveniunt ad invicem, et non contradicit unus alteri, sed tamen
primus est nobis connaturalis, secundus supernaturalis. Præterea
cum homo sit naturaliter rationalis, et susceptibilis disciplinæ et
doctrinæ; et cum naturaliter a sua creatione nullam habeat actu
doctrinam neque scientiam, sit tamen aptus ad suscipiendum eam; et
cum doctrina et scientia sine libro, in quo scripta sit, non possit
haberi, convenientissimum fuit, ne frustra homo esset capax
doctrinæ et scientiæ, quod divina scientia homini librum creaverit,
in quo per se et sine magistro possit studere doctrinam
necessariam; propterea hoc totum istum mundum visibilem sibi
creavit, et dedit tanquam librum proprium et naturalem et
infallibilem, Dei digito scriptum, ubi singulæ creaturæ quasi
literæ sunt, non humano arbitrio sed divino juvante judicio ad
demonstrandum homini sapientiam et doctrinam sibi necessariam ad
salutem. Quam quidem sapientiam nullus potest videre, neque legere
per se in dicto libro semper aperto, nisi fuerit a Deo illuminatus
et a peccato originali mundatus. Et ideo nullus antiquorum
philosophorum paganorum potest legere hanc scientiam, quia erant
excæcati quantum ad propriam salutem, quamvis in dicto libro
legerunt aliquam scientiam, et omnem quam habuerunt ab eodem
contraxerunt; sed veram sapientiam quæ ducit ad vitam æternam,
quamvis fuerat in eo scripta, legere non potuerunt.
Ista autem scientia non est aliud nisi cogitare et videre
sapientiam scriptam in creaturis, et extrahere ipsam ab illis, et
ponere in animâ, et videre significationem creaturarum. Et sic
comparando ad aliam et conjungere sicut dictionem dictioni, et ex
tali conjunctione resultat sententia et significatio vera, dum
tamen scia homo intelligere et cognoscere.
|Nature of his arguments.|
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account