Itinerarium curiosum (centuria II) : $b or, an account of the antiquities, and remarkable curiosities in nature or art, observed in travels through Great Britain. To which is added, the Itinerary of Richard of Cirencester, monk of Westminster. With an account of that author and his workStukeley, William
History
Itinerarium curiosum (centuria II) : $b or, an account of the antiquities, and remarkable curiosities in nature or art, observed in travels through Great Britain. To which is added, the Itinerary of Richard of Cirencester, monk of Westminster. With an account of that author and his work
Stukeley, William
Great Britain -- Antiquities -- Early works to 1800; Great Britain -- Description and travel -- Early works to 1800
VII. Omnes verò se Brittones olim vitro infecerunt, quod cœruleum
efficit colorem, atque, refert Cæsar, hoc horribiliore sunt in pugna
adspectu. capilloque sunt, ut ait Romanorum Dux, promisso, atque omni
parte corporis rasa præter caput & labrum superius.
VIII. Uxores habebant Brittones deni duodenique inter se communes,
& maxume fratres cum fratribus, parentes cum liberis; sed, si qui
erant ex his nati, eorum habebantur liberi, à quibus primùm virgines
quæque ductæ erant. sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis, nec
nutricibus delectantur.
IX. Utebantur aut nummo æreo, aut annulis ferreis, ad certum pondus
examinatis, pro nummis, ut author est Cæsar Dictator.
X. Leporem & gallinam & anserem gustare Brittones fas non putabant, hæc
tamen alebant animi voluptatisque causa.
XI. Erant autem margaritæ, frena heburnea, & armillæ, & electrina atque
vitrea vasa, & gagates lapides, &, quod cæteris excellit, stannum,
magna copia merces.
XII. Utebantur & navibus, quarum carinæ primùm ac statumina ex levi
materia fiebant, reliquum corpus navium ambitus viminibus contextus
coriis bubulorum integebatur. quantocunque tempore cursus tenebant, ut
author est Solinus, navigantes, escis abstinent.
De +Re Militari+ Brittonum.
XIII. Fert ipsa Brittania populos Regesque populorum, ut Mela lib. III.
scripsit, sed sunt inculti omnes, atque ut longiùs à continenti absunt,
ita aliarum opum ignari, magis tantum pecore ac finibus dites; causas
autem & bella contrahunt, ac se frequenter invicem infestant. maxume
imperitandi cupidine studioque ea prolatandi, quæ possident. solitum
quidem, Brittones fœminarum ductu bellasse, neque sexum in imperiis
discrevisse.
XIV. Dimicabant Brittones non solum equitatus peditatusque modo, sed
etiam bigis et curribus, Gallicè armati, covinos, essedas verò more
vulgari, vocabant, quorum falcatis axibus utebantur.
XV. Equitum genus est, iis, quum est usus, atque aliquod bellum
incidit, ut Cæsar est author, quod antè Romanorum adventum ferè
quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias inferrent, aut
illatas propulsarent. omnes in bello versantur, atqui eorum, ut quisque
est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos
clientesque habet. hanc unam gratiam potentiamque noverunt.
XVI. In pedite erat Brittonum robur, prœliantur autem telis &
ingentibus gladiis & brevibus cetris. erant Brittonum gladii, ut ait
Tacitus, sine mucrone.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account