Itinerarium curiosum (centuria II) : $b or, an account of the antiquities, and remarkable curiosities in nature or art, observed in travels through Great Britain. To which is added, the Itinerary of Richard of Cirencester, monk of Westminster. With an account of that author and his workStukeley, William
History
Itinerarium curiosum (centuria II) : $b or, an account of the antiquities, and remarkable curiosities in nature or art, observed in travels through Great Britain. To which is added, the Itinerary of Richard of Cirencester, monk of Westminster. With an account of that author and his work
Stukeley, William
Great Britain -- Antiquities -- Early works to 1800; Great Britain -- Description and travel -- Early works to 1800
I _Finis erat orbis_, &c.[3] +Homerus+[4] primus, saltem Græcos inter,
(de iis enim, quæ +Orpheo+ tribuuntur, adhuc sub judice lis est,)
terram undiquaque Oceano cinctam allui[5] pronunciavit, opinio forte
ipsi terræ coæva, quod verba, quæ sequuntur +Clementis+ Alexandrini
innuere videntur; en ipsa verba: Mensam autem in Templo, (altare
quoque thymmiamatis a +Moyse+ jussu divino factum)[6], habere undulas
inflexas ac tortiles, (communiter coronam appellant,) significat
terram, quam oceanus circumfluit[7]. Recepta hæc erat Philosophorum[8],
Geographorum[9], Historicorum[10], & Poetarum[11], tum gentilium[12],
tum Christianorum[13] opinio, atque quod ad Europam, Asiam & Africam,
veterum orbem attinet, consentit illa ad unguem cum recentissimis &
optimis observationibus. Hoc est cur veteres extrema littora finem
terræ & naturæ dixerint[14]. Patet hoc, ut alios omittam, ex his
+Virgilii+ Romanorum Coryphæi dictis:
_Extremique hominum_ Morini——[15]
populi in Galliæ finibus, qui Britanniam spectant, proximi
oceano[16], & ultra oceanum quid erat præter Britanniam[17], oceani
insulam[18] ultimam occidentis[19], quam fallax æstu circuit ipse
oceanus[20], cujus licet magnitudinem olim nemo, ut +Livius+ refert,
circumvectus[21], +Panegyricus+[22] tamen Maximiano & Constantino Impp.
dictus aperte docet, eam tantæ magnitudinis a Cæsare habitam, ut non
circumfusa oceano, sed complexa ipsum oceanum videretur[23]. Hæc cum
verbis +Ricardi+[24] consentiunt, quæ verba sunt apud +Solinum+[25]
eadem. Britannia judicata est orbis finis juxta +Valerium Catullum+
qui Albionem nostram ultimam Britanniam[26], ejusque incolas Britannos
ultimos appellat[27]. Sequitur eum in hoc +Horatius Flaccus+ ita pro
salute Augusti vota nuncupans:
_Serves iturum Cæsarem in ultimos
Orbis Britannos————_[28]
nisi cum Beato +Chrysostomo+ tibi placuerit Britanniam extra orbem
positam[29], Romanorumque virtutem in orbem redactam dicere[30]. In
Romanorum nomen elementa transierunt[31], in quos etiam transivit orbis
terrarum, qui Romano Imperio clauditur & definitur. unde a plerisque
Orbis Romanus appellatur[32]; ita +M. Annæus Lucanus+
_————quin respicis orbem
Romanum?_[33]
Et denuo de Cæsare sermonem faciens idem Poëta canit:
_Hic cui Romani spatium non sufficit orbis._[34]
Sed vero propius ad ipsam rem accidit +Claudius Claudianus+ ita
loquendo:
_——nostro deducta Britannia mundo._[35]
_Nomen pene orbis alterius_, &c.[36]]. Alii veterum auctorum non
parce adeo loquuntur, liquet hoc ex his apud optimos eorum obviis
expressionibus:
_At nunc oceanus geminos interluit orbes._[37]
Britannia oceani insula interfuso mari toto orbe divisa[38], ALTER
ORBIS appellatur[39], postquam Romanorum subjecta esset imperio, ita
canentes audimus:
_Conjunctum est, quod adhuc Orbis, & Orbis erat_[40].
_Et jam Romano cingitur Oceano_[41].
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account