[The following document is here printed for the first time, so far
as is known to the Editor. It is from a MS. at Blairs College, and
is published by kind permission of the Right Reverend the Rector,
and with the advantage of revision by the Reverend Professor Welsh.
It is dated {158-}, and probably belongs to the last year of Queen
Mary's life.]
Cum Serenissima Regina Scotiae multis ab hinc annis in Anglorum
haereticorum custodias sit inclusa atque ob id non possit Catholicae
Ecclesiae sacramenta suscipere et rebus divinis praesertim vero missae
sacrificio nisi clam et magno cum periculo interesse, supplex petit a
Sanctissimo Domino Nostro quam diu in illa custodia retinetur, ut
sacerdoti catholico suo capellano pro tempore existenti concedatur,
facultas non modo exercendi omnia munera episcopalia exceptis ordinis et
confirmationis sacramentis, et Chrysmatis consecratione; sed etiam
absolvendi ab haeresi, et haereticos poenitentes gremio sanctae matris
Ecclesiae reconciliandi; quod frequentes ibi se offerant huiusmodi
occasiones.
Deinde cum in hac rerum calamitate ipsi Reginae opus sit ad sua secreta
consilia et commercia tractanda et exsequenda, uti opera nonnullorum
Anglorum, qui nisi profanis haereticorum et schismaticorum precibus et
communioni intersint, vel a praefectis carceris prohiberentur, ne
Reginae inservirent, vel non possent ita commode illa consilia et
commercia juvare; dignetur Sanctitas Sua sacerdoti capellano, quem
Regina delegerit hanc potestatem illos ab omni censura et poena in tali
casu absolvendi; et quoties opus fuerit in gratiam Sanctae matris
Ecclesiæ reducendi; ii tamen, quoad fieri potest, vitare debent impiam
huiusmodi communionem et rerum sacrarum prophanationem.
Permittat quoque Sanctitas Sua, ut tales etiam ante absolutionem possint
sine scrupulo tum Reginae tum sacerdotis celebrantis et aliorum qui
missae intererunt, praesentes adesse in ea missa quae coram Regina,
durante ejus captivitate celebrabitur.
Petit etiam Regina, ut 25 numero viri catholici, per eam nominandi, quo
commodius et securius ipsi inserviant, possint sine scrupulo et sine
periculo et metu censurarum et peccati, hujusmodi precibus et
communionibus hæreticorum interesse, ita tamen, ut cum illis non
communicent, ac nefandis illorum actibus ne verbo quidem consentiant.
Concedat quoque sua Beatitudo ipsi Reginæ plenam indulgentiam et
remissionem omnium peccatorum in forma jubilei, quoties genibus flexis
orat confessa coram sacra Eucharistia, vel eam suscipit, ac quoties
patienter fert injuriam ab hæreticis sibi illatam; eam dem quoque
obtineat indulgentiam in articulo mortis ore dicendo Jesus Maria vel
idem corde saltem memorando.
Postremo Regina summis precibus Sanctissimum Dominum Nostrum orat, ut
quem sibi delegerit sacerdotem, possit ab eo in confessione sacramentali
absolvi a cunctibus casibus etiam Sedi Apostolicæ reservatis, atque in
bulla coenae Domini contentis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account