Medical Jurisprudence, Volume 3 (of 3)Paris, John Ayrton
Science
Medical Jurisprudence, Volume 3 (of 3)
Paris, John Ayrton
Medical laws and legislation -- Great Britain
Et denique volumus ac regiam nostram intentionem esse per presentes
declaramus quod he Litere nostre paten’ seu aliquod in eis non cedent in
prejudicium Presidentis & Collegii sive Communitatis Medicor’ Civitat’
London nec ad eorum Presidentis & Collegii sive Communitatis &
Successor’ suor’ Jurisdictionem authoritatem supervis’ aut correctionem
in Pharmac’ Civitat’ London tollend’ infringend’ aut dirimend’. Sed quod
iidem Presidens & Communitas Medicor’ omnesque & singuli medici de eodem
Collegio sive Communitate & Successores sui sicut & Medici Regis Regine
& Principum imposserum debeant & pro arbitrio suo possint artem medicam
in omnibus suis partibus exercere & insuper gaudebunt utentur & fruentur
& gaudere uti & frui valeant & possint eisdem & consimil’
Jurisdictionibus authoritat’ supervis’ & Correctionibus ac omnibus aliis
potestatibus privileg’ & libertat’ qualibus unquam antehac Pharmacopol’
usi & gavisi fuerunt & preterea generaliter omnibus aliis authoritatibus
privilegiis & potestatabus ipsis quandocunque vel quacunque de causa
antehac concess’ ratione vel pretextu aliquar’ Literar’ Paten’ per nos
seu per aliquos vel aliquem progenitor’ nostror’ aut ratione vel
pretextu alicujus Actus Parliament’ vel aliquor’ Actuum Parliamentor’
aut aliquo alio regali modo quocunque eisdem President’ & Collegio sive
Communitat’ Medicor’ & Successor’ suis dat’ concess’ seu confirmat’
Volumus nihilominus & ordinamus per presentes quod in quocunque casu
Presidens & Colleg’ habebunt gaudebunt & exercebunt consimilem
potestatem & authoritatem advocandi sibi Magistrum & Custodes
Pharmacopol’ predict’ Absque eo quod omnino licebit imposterum eisdem
Medicis aliquos myster’ Grocer’ predict’ advocare ad hujusmodi
scrutinium Aliquo in hujusmodi Statut’ in contrarium in aliquo non
obstant’. Proviso eciam quod he Litere nostre Patentes seu aliquod in
eisdem concess’ aut content’ non cedent in prejudicium Civitat’ nostre
London seu libertat’ ejusdem neque ullo modo derogabunt libertat’
Franches’ Regimin’ Jurisdiction’ aut consuetud’ ejusdem Civitatis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account