Medieval rhetoric and poetic to 1400 : $b Interpreted from representative worksBaldwin, Charles Sears
History
Medieval rhetoric and poetic to 1400 : $b Interpreted from representative works
Baldwin, Charles Sears
Literature, Medieval -- History and criticism; Poetics -- History -- To 1500; Rhetoric, Medieval
[16] Cui non rhetorica partitio, non oratoriæ minæ, non grammaticales
figuræ congruentem decorem disciplinamque suppeditaverunt. Neque enim
illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica aut poetica
schemata scintillasve controversialium clausularum libuit aptari. VII.
ix. 1-2. The words _disciplina_ and _controversialis_ allude to the
schools; _clausula_, to the study of closing cadences. Cf. VIII. iii. 3.
[17] Hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes,
ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia
nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines
corvos voce triplicata puniceam surgentis Auroræ facem consalutantes,
diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter
asseres minurientem! Cui concentui licebit adiungas fistulæ septiforis
armentalem Camenam, quam sæpe nocturnis carminum certaminibus insomnes
nostrorum montium Tityri exercent inter greges tinnibulatos per depasta
buceta reboantes. Quæ tamen varia vocum cantuumque modulamina profundius
confovendo sopori tuo lenocinabuntur. II. ii. 14.
[18] Si quid heroicus arduum comicus lepidum, lyricus cantilenosum
orator declamatorium, historicus verum satiricus figuratum, grammaticus
regulare panegyrista plausibile, sophista serium epigrammatista lascivum,
commentator lucidum iurisconsultus obscurum. IV. i. 2.
[19] Obversatur etenim per dies mentibus singulorum quod persona ætate
gravis infirmitate fragilis, nobilitate sublimis religione venerabilis,
solius dilectionis obtentu abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi
difficultates, itinerum videlicet longitudinem brevitatem dierum, nivium
copiam penuriam pabulorum, latitudines solitudinum angustias mansionum,
viarum voragines aut umore imbrium putres aut frigorum siccitate
tribulosas; ad hoc aut aggeres saxis asperos aut fluvios gelu lubricos
aut colles ascensu salebrosos aut valles lapsuum assiduitate derasas;
per quæ omnia incommoda, quia non privatum commodum requirebas, amorem
publicum rettulisti. III. ii. 3.
[20] Sentit ut Pythagoras dividit ut Socrates, explicat ut Platon
implicat ut Aristoteles, ut Æschines blanditur ut Demosthenes irascitur,
vernat ut Hortensius æstuat ut Cethegus, incitat ut Curio moratur ut
Fabius, simulat ut Crassus dissimulat ut Cæsar, suadet ut Cato dissuadet
ut Appius persuadet ut Tullius. IV. iii. 6. This is immediately followed
by another series balancing the Fathers. Similar is the invective
in the letter to Thaumastus: iudicanda dictant, dictata convellunt;
adtrahunt litigaturos, protrahunt audiendos; trahunt addictos, retrahunt
transigentes. V. vii. 2. So 3 and 5 in the same letter, and 14 in the
letter to Faustus, IX. ix.
[21] Sermonis pompa Romani. IV. xvii. 2.
[22] Sermonis Celtici squamam depositura nobilitas nunc oratorio stilo,
nunc etiam Camenalibus modis imbuebatur. III. iii. 2.
[23] Cui tamen sermonicari Latialiter cordi est. IV. iii. 1.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account