Fratrum Illustriss, Jac. et Joan. Ducum de Perth,
Antiquiss. Nobiliss. Familiae de Drummond apud Scotos,
Principum.
Jacobus, ad studia humaniora proclivior,
Literis excultus,
Artium bonarum et liberalium fautor eximius;
In commune consulens,
Semper in otio civis dignissimus.
Mira morum suavitate, et animi fortitudine ornatus,
Intaminata fide splendebat humani generis amicus.
In pace clarus, in bello clarior;
Appulso enim Carolo P. in Scotiam,
Gladio in causa gentis Stuartorum rearrepto,
Veterorum cura posthabita,
Gloriae et virtuti unice prospiciens,
Alacri vultu labores belli spectabat;
Pericula omnia minima ducebat:
In praelio strenuus, in victoria clemens, heros egregius.
Copiis Caroli tandem dissipatis,
Patria, amicis, re domi amplissima,
Cunctis praeter mentem recti consciam, fortiter desertis,
In Galliam tendens, solum natale fugit.
Verum assiduis laboribus et patriae malis gravibus oppressus,
In mari magno,
Die natale revertente, ob. 13 Maii, 1746; aet. 33.
Et reliquiae, ventis adversis, terra sacrata interclusae,
In undis sepultae.
Joannes, ingenio felici martiali imbutus,
A prima adolescentia, militiae artibus operam dedit.
Fortis, intrepidus, propositi tenax,
Mansuetudine generosa, et facilitate morum, militis asperitate lenita.
Legioni Scoticae regali, ab ipsomet conscriptae,
A Rege Christianiss. Lud. XV. praepositus.
Flagrante bello civili in Britannia,
Auxilis Gallorum duxit;
Et post conflictum infaustum Cullodinensem,
In eadem navi cum fratre profugus.
In Flandria, sub Imperatore Com. de Saxe, multum meruit:
Subjectis semper praesidium,
Belli calamitatum (agnoscite Britanni!) insigne levamen.
Ad summos Martis dignitates gradatim assurgens,
Gloriae nobilis metae appetens,
In medio cursu, improvisa lethi vi raptus,
28 Septemb. A.D. 1747, AEt. 33.
In Angl. monach. Sacello Antwerpiae jacet.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account