Observations upon the Prophecies of Daniel, and the Apocalypse of St. JohnNewton, Isaac
Religion
Observations upon the Prophecies of Daniel, and the Apocalypse of St. John
Newton, Isaac
Bible. Daniel -- Prophecies; Bible. Revelation -- Prophecies
_Certum est & nobis & imperio nostro unicum esse praesidium in supernae
Divinitatis favore, ad quem promerendum praecipue Christiana fides &
veneranda nobis religio suffragatur. Cum igitur Sedis Apostolicae Primatum
sancti Petri meritum, qui princeps est Episcopalis coronae & Romanae dignitas
civitatis, sacrae etiam Synodi firmavit auctoritas: ne quid praeter
auctoritatem Sedis istius illicitum praesumptio attemperare nitatur: tunc
enim demum Ecclesiarum pax ubique servabitur, si Rectorem suum agnoscat
Universitas. Haec cum hactenus inviolabiliter suerint custodita, Hilarius
Arelatensis, sicut venerabilis viri Leonis Romani Papae fideli relatione
comperimus, contumaci ausu illicita quaedam praesumenda tentavit, & ideo
Transalpinas Ecclesias abominabilis tumultus invasit, quod recens maxime
testatur exemplum. Hilarius enim qui Episcopus Arelatensis vocatur,
Ecclesiae Romanae urbis inconsulto Pontifice indebitas sibi ordinationes
Episcoporum sola temeritate usurpans invasit. Nam alios incompetenter
removit; indecenter alios, invitis & repugnantibus civibus, ordinavit. Qui
quidem, quoniam non facile ab his qui non elegerant, recipiebantur, manum
sibi contrahebat armatam, & claustra murorum in hostilem morem vel
obsidione cingebat, vel aggressione reserabat, & ad sedem quietis pacem
praedicaturus per bella ducebat: His talibus contra Imperii majestatem, &
contra reverentiam Apostolicae Sedis admissis, per ordinem religiosi viri
Urbis Papae cognitione discussis, certa in eum, ex his quos male
ordinaverat, lata sententia est. Erat quidem ipsa sententia per Gallias
etiam sine Imperiali Sanctione valitura: quid enim Pontificis auctoritate
non liceret? Sed nostram quoque praeceptionem haec ratio provocavit. Nec
ulterius vel Hilario, quem adhuc Episcopum nuncupare sola mansueta Praesulis
permittit humanitas, nec cuiquam alteri ecclesiasticis rebus arma miscere,
aut praeceptis Romani Antistitis liceat obviare: ausibus enim talibus fides
& reverentia nostri violatur Imperii. Nec hoc solum, quod est maximi
criminis, submovemus: verum ne levis saltem inter Ecclesias turba nascatur,
vel in aliquo minui religionis disciplina videatur, hoc perenni sanctione
discernimus; nequid tam Episcopis Gallicanis quam aliarum Provinciarum
contra consuetudinem veterem liceat, sine viri venerabilis Papae Urbis
aeternae auctoritate, tentare. Sed illis omnibusque pro lege sit, quicquid
sanxit vel sanxerit Apostolicae Sedis auctoritas: ita ut quisquis
Episcoporum ad judicium Romani Antistitis evocatus venire neglexerit, per
Moderatorem ejusdem Provinciae adesse cogatur, per omnia servatis quae Divi
parentes nostri Romanae Ecclesiae detulerunt, Aeti pater carissime Augusti.
Unde illustris & praeclara magnificentia tua praesentis Edictalis Legis
auctoritate faciet quae sunt superius statuta servari, decem librarum auri
multa protinus exigenda ab unoquoque Judice qui passus fuerit praecepta
nostra violari. Divinitas te servet per multos annos, parens carissime.
Dat. _viii._ Id.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account