Oppressions of the Sixteenth Century in the Islands of Orkney and Zetland: From Original Documents
History
Oppressions of the Sixteenth Century in the Islands of Orkney and Zetland: From Original Documents
Orkney (Scotland) -- History; Shetland (Scotland) -- History
XI. Ipsum quoque Thomam Sinclerum suo propriæ nomine questum, quod
postquam literis Regiis munitus esset, quibus eum Rex, ejus ministros,
bona navem et quæcunque ejus essent, in suam regiam protectionem
receperat, nihilominus famulum suum Davidem Smid (SMITH) comprehensum,
ad sanguinem usque intra suam domum verberatum, inque infima Turris
detrusum, ibique compedibus injectis, in reditum suum ê Scotia detentum
fuisse. Se vero, cum primum in Orcades reverterit, interponentibus se
bonis viris, statim domum suam cum suis rediisse, ibique ad finem diei
permansisse, quo tunc Johannes Kroge (CRAIGIE) filiusque sororis ejus,
cum pluribus aliis se accessisse suasisseque, ut in Templum (_Kirk of_
ST. MAGNUS) aut aliò profugeret, ni cum suis incendio perire mallet; quò
cùm se recepisset, ad jura Templi literasque tutelæ regiæ quas simul
exhibuerit, nequiequam provocasse; tandem clam elapsum, Clementissimi
Regis suisque amicis collectis, postulasse, ut in gratiam Regis, se ab
oppressione vindicarent, legum pro se suisque præsidia sæpius
inclamasse. His comitatum, ubi ad Templum rediisset, suosque ministros
inde exemisset, cæsum esse sororis suæ filium. Inde interponente se
Nomophylace cum aliis Primariis Viris, litem istam ita compositam, ut
datis ab utraque parte prædibus, causam omnem Regis aut Comitis judicio
decidendam committerent; cavisse prædibus Thomam duodecim, Davidem
nullo. Cumque ille in Scotiam rediisset, Comitem decessisse; quo
côgnito, Davidem prædibus istis duodecim triginta sex libras Anglicas
expressisse, omnemque dilationem, quoad simul judicio Regis senatusque
sisterentur, abnuisse. His ita ordinatis, eos qui Thomæ Sinclero ad Ædem
Sacram protectoriis literis Regis conservandis adhæserant, octuaginta
Libris Anglicis et quinquaginta solidis multasse; fuisse autem qui
Davidis Thomæque verba exceperant, cum Thomas ad Legis et judicis
sententiam provocaret, nimirum Nicolaum Myrium (MUIR), Dominum
Laurentium, Dominum Johannem Canonicum, Wilhelmum de Hedal (HEDDLE),
Alexandrium de Suderlandia, Johannem de Krage (CRAIGIE), Wilhelmum
Yrving (IRVING), Wilhelmum Flet (FLETT), Adamum de Nestegaard,
Christiamum de Ellingeklat (LINKLETT) multosque alios terræ istius Bonos
viros, et presbyteros et laicos.
XII. Wilhelmum quoque Bressium (BRASS), sine ullo juridico processu,
nedum criminis alicujus convictum, compedibus constrinxisse, tantùm quòd
ad colloquium cum Comite in Scotiam profectus esset.
XIII. Cùm plebs de Rognvaldzö (South Ronaldsey) Præsidi provinciæ suæ
quereretur, de Scotorum quos Feros (WILD HIGHLANDERS) appellant, nimiâ,
sibique commissationibus aliisque molestiis, gravi frequentatione;
professa se mori malle, quàm tantis identidem injuriis vexari,
respondisse Davidem, ‘Non omnes eos uno eodemque die morituros, singulis
tamen ‘diebus quoad is iis præesset, aliquos.’’
XIV. Davidem Meynerum Henricho Garoch (GARRIOCH) duas selibras Anglicas
abstulisse, quod prædicto Thomæ in Regii diplomatis autoritate
vindicanda adhæreret.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account