Oppressions of the Sixteenth Century in the Islands of Orkney and Zetland: From Original Documents
History
Oppressions of the Sixteenth Century in the Islands of Orkney and Zetland: From Original Documents
Orkney (Scotland) -- History; Shetland (Scotland) -- History
XXVII. Samsonem Vilhelmi filium (WILLIAMSON) deplorasse, se Templo
violenter ereptum, damnatorum in morem vinctum, protinus capitis
supplicio à Davide destinatum, ni Canonici cum uxore ejus
intercessissent. Expressos tamen sibi unum et quinquaginta solidos
Anglicos, sine juris processu, sine judicio, tantum quod imputaret sibi,
quod ministrum suum vulnerasset; se legibus crimen diluere volentem, non
admissum.
XXVIII. Paridem Lutzit (LOUTTIT) professum esse, se quoque inclusum
Turri, coercitum ferreis compedibus, tribus integris diebus ac noctibus;
liberationem deinde impendio decem marcarum signatarum constitisse,
inobservato se nullius criminis convictum, tantum quod a Thoma Sinclero
dependens, Regis mandatis velificari studuerit.
XXIX. Prædictum mandatum Paridi inter recitandum, a Davide ereptum,
referente, ‘se tales Literas in alium sermonem translatus, octodecim
denariis Anglicis in Dania ‘emere posse;’ retenuisse deinde, et in eum
diem quo hæc querela instituta est, retinere.’
XXX. Thomæ Bimsoni (BEENSON) unam et viginti marcas Anglicas, inauditâ
causâ, eripuisse.
XXXI. Inaudita quoque causâ, sine judicio, contra leges Magno de
Jennelandia (MAINLAND?) duodecim cados hordeo plenos, viginti quatuor
solidorum Anglicorum pretio erepuisse.
XXXII. Wilhelmum Geredsonium (GARSON) ejusque equos in Turrim
conjecisse, sine legitimo processu, tantum quod Thomæ Regiique mandati
partes susceperit, tredecim marcis Anglicis liberationem emercari
coactum.
XXXIII. Eadem de causa Sanderum Brunum (SAUNDERS BROWN) de nocte viginti
septem marcis Anglicis spoliasse.
XXXIV. Et prædicti Sanderi ministrum undecim marcis Anglicis, ejusdem
intentati criminis prætextu.
XXXV. Dominum Nicolaum Myrium (MUIR) et Dominum Laurentium, Canonicos,
questos esse, quod sigillum capituli arcâ quæ in penetrali Templi
stetit, eximisset, præterque semestre detenuisset; quid scribi illoque
obsignari fecerit non sibi constitisse.
Multo plura esse quæ ad Clementissimum Dominum suum Regem de gestis
Davidis Meyneri, illatisque ab eo populo Orcadensi damnis, scribi
possent, necessariaque essent; sed molem ejus criminum, longamque
seriem, in præsens se exponere nequisse; tantum in horum capitum firmius
testimonium, majoremque securitatem, Terræ suæ Populique Sigillo has
literas obsignatas, etiam sigillis Reverendi probique viri Wilhelmi
Thurgilssonii Regionis nomophylacis, Kolbeini Flæt (FLETT) Jonis Magni
filii (MANSON) et Wilhelmi Urving (IRVING) confirmatas.
APPENDIX.—No. II.
THE TAXATION, RENTALS, WEIGHTS AND MEASURES, OF ORKNEY AND ZETLAND.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account