Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.Various
History
Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.
Various
Science -- Periodicals
Cum omnia juniora conchylia tenerrimæ et viscosæ substantiæ
reperiantur, ex analogia conclusum fuit, parva et tenera animalcula,
quæ coralliis insident, æque hæc fabricare potuisse, ac illa durissimas
suas conchas et buccina. Sed in historia naturali non tuto ex analogia
licet concludere.
Verun quidem est, quod recens natum conchylium tam tenerum est,
quam parvus ille corallio insidens polypus; sed tunc concha ejus
vel buccinum etiam erit tenerrimum, et quo magis in eo contentum
crescit animal, eo major, durior et firmior fit concha: et interior
conchæ superficies semper est lævissima et glaberrima, ne tenerrimum
animalculi corpus aliquo modo lædi posset, ut in ostreis, mytulis,
solenibus, et quibuscunque conchis et buccinis, hoc videre est.
Sed an hoc in coralliis invenitur? Nunquam polypi in ipsa coralliorum
substantiâ habitant, sed semper intra hanc et circumdatam corticem.
Cavitates, quas in coralliis invenies, non glabræ aut læves sunt, sed
asperæ et acutæ. Parvus corallii ramulus nec tener est nec mollis, sed
æque durus habita magnitudinis proportione ac maximum: nec minores illi
insident polypi quam ramis majoribus.
Cum vero hic, in Zelandia, necdum ulla dura corallia recenter ex mare
extracta explorare licuit, me tantum ad corallinas determinare debui,
ubique sere prope littora reperiundas, et quibus simillimi, qui
coralliis, insident polypi.
Animadvertam tantum mihi videri, animalcula, quæ summas coralliorum
extremitates inhabitant, et Nobilissimo Marsiglio flores visa sunt, ad
genus etiam polyporum referri debere, et in his extremitatibus non nata
esse, sed irrepsisse, dum illas vacuas et domicilio aptas invenerint:
eodem certe modo, quo cancelli, quos _Bernard l’hermite_ vocant Galli,
vacua irreptant buccina. Et hi cancelli, ut observant piscatores, non
casu aut temerarie id faciunt, sed quasi ex consulto. Si sex vel septem
cancelli vivi prudenter ex suis buccinis extrahantur, et hæc inter se
permixta iis iterum exhibeantur, quisque cancellus in proprium suum,
nunquam in alterius buccinum irrepit, et hoc ablatum undique quæritat,
quod jucundum visu est.
Necesse mihi fuit quasdam sed paucas corallinarum et polyporum figuras
addere: si vero quis plura desideret, elaboratum opus sagacissimi
Domini Ellis adeat, in quo quamplurimas et accuratissimas corallinarum
et polyporum delineationes inveniet[142].
_De Plantis Marinis generatim._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account