Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.Various
History
Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.
Various
Science -- Periodicals
Hanc partem pyriformem polypus valde [180]extendere potest, præsertim si
prædam captans expansa claudit[181] brachia; et rursus ita contrahere,
ut quasi [182]globulus inferiori et depressæ parti adhæreat. In extremo
hujus partis [183]os polypi esse videtur: sed ob partium exilitatem
non omnia satis distincta possunt videri, ut in majoribus aquæ dulcis
polypis; sed ex similitudine partium hæc tuto licet concludere.
Si longiora brachia fortiori microscopio attente contemplaris, cutem
eorum valde asperam vides, ut est piscium (quos _Haijen_ vocant) vel
ut superficies corii granulati (_chagrein-leer_) forsitan ut minora
animalcula, quæ polyporum esca sunt, eo melius, ne elabantur, retinere
possint. Sed inter hujus speciei polypos vidi umum cæteris[184]
majorem, ex cujus corpore, illo loco ubi pars superior inferiori et
depressæ inhæret, sex vel octo enascebantur[185] ramuli, in quorum
extremitatibus erant duo vel tres parvi globuli, punctum coccineum in
medio habentes. Huic polypo bis in die novam dedi aquam, quam maxime de
ejus vita sollicitus, ea spe, ut hi globuli in juniores excrescerent
polypos, sed quamvis per mensem sic vivum servaverim, nihil mutatum
vidi, nisi quod globuli paululum evaserint majores.
Quæ deinceps de polyporum generatione observavi, non ita mihi
satisfaciunt, ut illa pro certis et comprobatis habeam: si vero hac
æstate meliora adiscam, Regiæ Societati indicabo.
_De aliis Insectis Marinis._
Si noctu aqua maris, quæ littora nostra alluit, lapide injecto vel
baculo movetur, innumeras videre est scintillas igneas, quæ nihil aliud
sunt, quam minima animalcula lucentia, non nisi fortiore microscopio
visibilia.
Ut hæc animalcula idoneâ colligas copiâ, sufficientem aquæ quantitatem,
in qua has scintillas observasti, per chartam emporeticam filtrare
facias, donec semiuncia aut minus aquæ supra chartam restat: hujus
guttula, vitro concavo, penicilli vel pennæ ope, imposita, fortiore
microscopio examinetur, et celerimo motu illa natare videbis. Tres
diversas horum observavi species, quas ad vivum delineatas exhibet
tabulæ X. fig. I.
Sed mare plura alit insecta, quibus hæc lucendi facultas inest, et
quorum in corallinis repertorum quædam delineata sunt tab X. fig. 1,
2, 4, 5. sed quoniam plures [186]auctores de his scripserunt, non
commemorabo.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account