Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.Various
History
Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.
Various
Science -- Periodicals
II. In partu, primum prodiit umbilicotenus Helenæ corpus; post tres
demum horas editi sunt ejus pedes, cum adnexo corpore altero Judithæ.
Helenæ corporis statura erat altior et rectior, Judithæ brevior et
obliquior; et quamvis infra lumbos, a tergo, in unum corpus concretæ
fuissent, attamen vultu et corporibus, semilateraliter, erga se
fuerant conversæ, ut commode sedere, lentoque gradu procedere et
recedere potuerint. Unus communi ipsis erat alvi exitus, intra duas
nates, seu Helenæ dextrum et Judithæ sinistrum femur, situatus. Unam
quoque habebant vulvam, intra quatuor pedes reconitam, ut dum erectis
starent corporibus, ne vestigium ejus conspicuum esset. Quoad duos
istos excretionum meatus, observatum est, quod, una excretionem alvi
moliente, altera quoque nisum egerendi senserit; in reddenda vero
urina, quælibet, diverso tempore, stimulos habuerit: quamobrem altera
ad urinæ missionem solicitata, altera subinde recessum negavit. Unde in
juventute, utut alias semper semet tenerrime amarent et amplexarentur,
sæpius altercationes inter ipsas exortæ, et alterutra aliam vel dorso
injectam abripuit, vel colluctando eo, quo vellet, protraxit.
III. Anno ætatis sexto, Judithæ paralysis totius partis sinistræ;
obtigit ex qua affectione, utut convaluisset, per totam vitam suam
debilior, tardior, et stupidior perstitit; e contra Helena semper
agilior, docilior, et formosior suit.
IV. Prout diversa erant corpora, ita functionum vitalium, animalium,
et naturalium, magna in utroque corpore, tam in sano quam ægroto
statu, observata est differentia. Et quamvis variolas et morbillos
uno eodemque tempore habuissent, reliqui tamen morbi eis non erant
communes. Cum Judith sæpius convelleretur, Helena nec alterata nec
debilitata fuit. Helena erat pleuritica. Judith benigniore febre
laboravit: alterâ tussi, catarrho, colicâ afflictâ, altera sana
exstitit. Hinc etiam quælibet, pro suo diverso statu, diversis
medicamentis tractabatur: phlebotomia autem semper in saniore et
vegetiore celebrabatur.
V. Anno ætatis decimo sexto, menstrua comparuerunt, quæ deinde per
totam vitam, non tamen æquali tempore, modo, et quantitate successere.
Subinde alterutra majores hinc sensit molestias; Judith vero crebrius
convellebatur, variisque hystericis et pectoris affectionibus obnoxia
fuit.
VI. Anno ætatis vicesimo secundo, seu A. C. 1723. die 8 Febr. Judith
fortiter convulsa est, postea comatosa, usque ad mortem, quæ die
23 Febr. mane contigit, perstitit. Intra hos dies Helena febricula
laboravit, eique accesserunt crebriores lipothymiæ, quibus tandem ita
debilitata est, ut integra quamvis mente et loquela, subito, tribusque
horæ minutis prius quam Judith, in agonem inciderit: postea vero ambæ,
post brevem agonem, uno ferme momento expiraverint.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account