Philosophical transactions, Vol. L. Part II. For the year 1758.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.Various
History
Philosophical transactions, Vol. L. Part II. For the year 1758.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.
Various
Science -- Periodicals
_Fig. A._ Orthoceratitis portio, cujus pars inferior saxo adhuc
adhæret; ex lapide calcareo constans lente in apicem decrescens.
Licet ex parvis ejus fragmentis judicari possit, cylindrum esse
orthoceratitem, ea tamen si conjunguntur, verum formant conum, et mihi
videtur ex crassitie siphonis, orthoceratitem hunc conicum duos fere
superavisse pedes. Vidi orthoceratitem in alio lapide calcareo, quem
etiam ibidem loci, Kelwikæ, reperi, longitudine duorum cum semisse
pedum: sed impossibile erat, integrum eum excutere, nimis enim fragile
erat. Est portio hæc orthoceratitis testa sua ambiente vestita in _a b
c_. Quinque conspiciuntur articuli, thalami quondam, arctissime sibi
invicem insidentes, per quos a latere procedit sipho _m n_ sat crassus,
qui in omnibus fere, quas possideo portionibus orthoceratitarum, a
centro semper remotus, hic ad peripheriam positus conspicitur. Sipho
admodum lente decrescit, ex quo etiam de longitudine coni hujus
judicare licet. Crustæ vel testæ _a b c_ interior pars, quæ articulos
tegit, crysstallina est, ex spati crystallis tenuioribus irregularibus
constans.
[Illustration: _Philos. Trans. Vol. L._ TAB. XXIII. _p. 692_.
_J. Mynde sc._]
_Fig. B._ Portio alia, in qua articuli minus crassi; sipho quoque ad
peripheriam positus, testa sua in _a_ tecta. Conspicitur septum illud
testaceum in _b_, communi tenuior, quod ab ipso articulo superiori
procedens, siphonis partem _r s_ investit.
_Fig. B, C._ Portio orthoceratitis ex lapide calcareo cineracei
coloris: sipho vero, fluore spatoso egregie crystallisato, constat.
_Fig. C._ Portio alia per axin divisa, cujus pars exterior, testa quæ
striis circularibus levioribus externe ornata, investita conspicitur.
Ex parte interiori _Fig. D._ confirmatio ejus interna adparet. Sipho
_x z_ gracilior, inter centrum et peripheriam positus, dimidia parte
ambiente articulo denudatus adparet; dimidia altera, inferiori articulo
_c d e_ tegitur. Articulus _a b_ spato crystallisato pellucido polygono
repletus est. Articulus _c d e_ vero, saxo spatoso incarnato paululum
repletus est. _x_. Siphonis pars superior, ubi radii a peripheria ad
centrum tendentes conspiciuntur. Inter crystallos spatosos in articulo
_a b_ striæ hinc et inde adparent nigræ, asphalto repletæ; ita etiam
cavitas articuli _a b_, æque ac superficies convexa articuli _c e_, quæ
in primam concavam recipitur, lamina asphalti vestitæ sunt.
_Fig. E._ Pars alia orthoceratitis majoris, et quidem facies exterior.
_Fig. F._ Facies ejus interior, in medio divisi, cum siphone transeunte
satis crasso. _a b c_ et reliquæ striæ leves, sunt diaphragmata,
articulos _a b_ invicem separantia, siphonem proprie constituentia,
siphonisque tenuiorem membranam, quæ in _o_ et _p_ adhuc conspicitur,
ambientia. Sunt diaphragmata hæc crassiora in siphonis vestigiis, et
sibi invicem ab inferiori parte insident. Sipho hic inter centrum et
peripheriam positus est.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account