Poems of Henry Vaughan, Silurist, Volume IIVaughan, Henry
General
Poems of Henry Vaughan, Silurist, Volume II
Vaughan, Henry
Poetry
Isca parens florum, placido qui spumeus ore
Lambis lapillos aureos;
Qui maestos hyacinthos, et picti [Greek: anthea] tophi
Mulces susurris humidis;
Dumque novas pergunt menses consumere lunas
C[oe]lumque mortales terit,
Accumulas cum sole dies, aevumque per omne
Fidelis induras latex;
O quis inaccessos et quali murmure lucos
Mutumque solaris nemus!
Per te discerpti credo Thracis ire querelas
Plectrumque divini senis.
VENERABILI VIRO PRAECEPTORI SUO OLIM ET SEMPER COLENDISSIMO MAGISTRO
MATHAEO HERBERT.
Quod vixi, Mathaee, dedit pater, haec tamen olim
Vita fluat, nec erit fas meminisse datam.
Ultra curasti solers, perituraque mecum
Nomina post cineres das resonare meos.
Divide discipulum: brevis haec et lubrica nostri
Pars vertat patri, posthuma vita tibi.
PRAESTANTISSIMO VIRO THOMAE POELLO IN SUUM DE ELEMENTIS OPTICAE
LIBELLUM.[56]
Vivaces oculorum ignes et lumina dia
Fixit in angusto maximus orbe Deus;
Ille explorantes radios dedit, et vaga lustra
In quibus intuitus lexque, modusque latent.
Hos tacitos jactus, lususque, volubilis orbis
Pingis in exiguo, magne[57] Poelle, libro,
Excursusque situsque ut Lynceus opticus, edis,
Quotque modis fallunt, quotque adhibenda fides.
Aemula Naturae manus! et mens conscia c[oe]li.
Ilia videre dedit, vestra videre docet.
FOOTNOTES:
[56] The version in _Elementa Opticae_ has _Eximio viro, et amicorum
longe optimo, T. P. in hunc suum de Elementis Opticae libellum_.
[57] _El. Opt._ has _docte_.
AD ECHUM.
O quae frondosae per am[oe]na cubilia silvae
Nympha volas, lucoque loquax spatiaris in alto,
Annosi numen nemoris, saltusque verendi
Effatum, cui sola placent postrema relatus!
Te per Narcissi morientis verba, precesque
Per pueri lassatam animam, et conamina vitae
Ultima, palantisque precor suspiria linguae.
Da quo secretae haec incaedua devia silvae,
Anfractusque loci dubios, et lustra repandam.
Sic tibi perpetua--meritoque--haec regna juventa
Luxurient, dabiturque tuis, sine fine, viretis
Intactas lunae lachrymas, et lambere rorem
Virgineum, c[oe]lique animas haurire tepentis.
Nec cedant aevo stellis, sed lucida semper
Et satiata sacro aeterni medicamine veris
Ostendant longe vegetos, ut sidera, vultus!
Sic spiret muscata comas, et cinnama passim!
Diffundat levis umbra, in funere qualia spargit
Ph[oe]nicis rogus aut Pancheae nubila flammae!
THALIA REDIVIVA.
1678.
TO THE MOST HONOURABLE AND TRULY NOBLE HENRY, LORD MARQUIS AND EARL OF
WORCESTER, &c.
My Lord,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account