Poems of James Russell Lowell: With biographical sketch by Nathan Haskell DoleLowell, James Russell
General
Poems of James Russell Lowell: With biographical sketch by Nathan Haskell Dole
Lowell, James Russell
American poetry
et parsimoniæ, parentes suos mortuos devorâsse, sic filius hic meus
primogenitus, Scythis ipsis minus mansuetus, patrem vivum totum et
calcitrantem exsorbere enixus est. Nec tamen hac de causa sobolem meam
esurientem exheredavi. Sed famem istam pro valido testimonio virilitatis
roborisque potius habui, cibumque ad eam satiandam, salva paterna mea
carne, petii. Et quia bilem illam scaturientem ad æs etiam concoquendum
idoneam esse estimabam, unde æs alienum, ut minoris pretii, haberem,
circumspexi. Rebus ita se habentibus, ab avunculo meo Johanne Doolittle,
Armigero, impetravi ut pecunias necessarias suppeditaret, ne opus esset
mihi universitatem relinquendi antequam ad gradum primum in artibus
pervenissem. Tunc ego, salvum facere patronum meum munificum maxime
cupiens, omnes libros primæ editionis operis mei non venditos una cum
privilegio in omne ævum ejusdem imprimendi et edendi avunculo meo dicto
pigneravi. Ex illo die, atro lapide notando, curæ vociferantes familiæ
singulis annis crescentis eo usque insultabant ut nunquam tam carum
pignus e vinculis istis aheneis solvere possem.
Avunculo vero nuper mortuo, quum inter alios consanguineos testamenti
ejus lectionem audiendi causa advenissem, erectis auribus verba talia
sequentia accepi:--"Quoniam persuasum habeo meum dilectum nepotem
Homerum, longa et intima rerum angustarum domi experientia, aptissimum
esse qui divitias tueatur, beneficenterque ac prudenter iis divinis
creditis utatur,--ergo, motus hisce cogitationibus, exque amore meo in
ilium magno, do, legoque nepoti caro meo supranominato omnes
singularesque istas possessiones nec ponderabiles nec computabiles meas
quæ sequuntur, scilicet: quingentos libros quos mihi pigneravit dictus
Homerus, anno lucis 1792, cum privilegio edendi et repetendi opus istud
'scientificum' (quod dicunt) suum, si sic elegerit. Tamen D. O. M.
precor oculos Homeri nepotis mei ita aperiat eumque moveat, ut libros
istos in bibliotheca unius e plurimis castellis suis Hispaniensibus tuto
abscondat."
His verbis (vix credibilibus) auditis, cor meum in pectore exsultavit.
Deinde, quoniam tractatus Anglice scriptus spem auctoris fefellerat,
quippe quum studium Historiæ Naturalis in Republica nostra inter
factionis strepitum languescat, Latine versum edere statui, et eo potius
quia nescio quomodo disciplina academica et duo diplomata proficiant,
nisi quod peritos linguarum omnino mortuarum (et damnandarum, ut dicebat
iste πανοῦργος Gulielmus Cobbett) nos faciant.
Et mihi adhuc superstes est tota ilia editio prima, quam quasi
crepitaculum per quod dentes caninos dentibam retineo.
OPERIS SPECIMEN.
(_Ad exemplum Johannis Physiophili speciminis Monachologiæ._)
12. S. B. _Militaris_, |Wilbur|. _Carnifex_, |Jablonsk|. _Profanus_,
|Desfont|.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account