Scatalogic Rites of All Nations: A dissertation upon the employment of excrementitious remedial agents in religion, therapeutics, divination, witchcraft, love-philters, etc., in all parts of the globeBourke, John Gregory
Religion
Scatalogic Rites of All Nations: A dissertation upon the employment of excrementitious remedial agents in religion, therapeutics, divination, witchcraft, love-philters, etc., in all parts of the globe
Bourke, John Gregory
Scatology
“Columbinum quoniam vehementer calefacit ac urit, farinæ crudæ
admiscetur, et ex aceto quidem strumas discutit. Carbunculos vero
emarginat cum melle, lini seminæ, et oleo tritum, nec non ambustis quoque
medetur. Gallinaceum eadem, sed malignis, præstat. Speciatim tamen contra
letales fongos et colicos dolores confert, si ex aceto aut vino bibatur.
Ciconæ vero fimium ex aqua potum comitialibus prodesse creditur. Vulturis
suffumigatum fœtum excutere traditur. Murium cum aceto tritum illitumque
calvitiei medetur, cum turre vero et mulso potum calculos expellit. Sed
et subditæ infantibus muscerdæ alvum ad dejectionem lacessunt. Caninum
stercus, quod per caniculæ ardores exceptum fuerit, aridum cum vino aut
aqua potum, alvum cohibet. Ad humanum recens cataplasmatis vice impositum
vulnera ab inflammatione vindicat, simul vero glutinat. Siccum autem cum
melle perunctum anginosos auxiliari traditur.
“Stercus crocodilis terrestris mulieribus confert ad colorem facei
nitoremque producendum.
“Optimum vero quod candidissimum et friabile amyli modo leve in humore
statim eliquiescit, atque dum teritur, subacidum est et fermentum
redolet. Sunt qui id vendant adulterant fimo non dissimili sturnorum quos
oryza paverunt. Alii amylum aut cimoliam subigunt, et adescito, colore,
per rarum cribrum, paullatim percolant et siccant, ut vermiculorum specie
loco genuini vendant. Ceterum humanum stercus siccum melle subactum, et
gutturi impositum sicut et caninum, anginosis opitulari in arcanis, aut
turpibus etiam inveniunt.”—(Dioscorides, “Materia Medica,” Latin-Greek
edit. of Kuhn, Leipsig, 1829, vol. i., pp. 222 _et seq._)
“Humanam urinam suum cuique bibere prodest contra viperæ morsus et
letalia pharmaca, hydropemque incipientem; prodest etiam ea fovere
echinorum marinorum scorpionis itidem marini draconisque ictus. Canina
rabidi canis morsibus perfundendis idonea est; lepras quoque et
pruritus, nitro addito, exterit. Vetus etiam achoras, furfures, scabiem,
fervidasque eruptiones potentius extergit, quin et ulcera depascentia,
etiam genitalium coarcet. Purulentis quoque auribus infusa pus condensat,
et in malicordio cocta animalcula (quæ forte in aures irrepsirent)
ejicit. Pueri innocentis absorta urina anhelantibus confert, cocta vero
in æreo vaso cum melle cicatrices albugines et caligines emendat.
“Quin etiam ex ea et ære cyprio idoneum auro ferruminando glutea
paratur. Sedimentum urinæ erysipelata illita mitigat. Fervefactum cum
cyprino appositumque uteri dolorem demulcet ex utero, strangulata levat,
palpebras deterget et oculorum cicatrices expurgat. Taurinum lotium cum
myrrha tritum et instillatum dolores aurium lenit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account