Liberty -- Early works to 1800; Political science -- Early works to 1800; Toleration -- Early works to 1800
Quid ergo, nulline casus incidere possunt quibus populo sese erigere
atque in regem impotentius dominantem arma capere & invadere jure suo
suaque authoritate liceat? Nulli certe quamdiu rex manet. Semper enim ex
divinis id obstat, Regem honorificato; & qui potestati resistit, Dei
ordinationi resisit: non alias igitur in eum populo potestas est quam si
id committat propter quod ipso jure rex esse desinat. Tunc enim se ipse
principatu exuit atque in privatis constituit liber: hoc modo populus &
superior efficitur, reverso ad eum sc. jure illo quod ante regem
inauguratum in interregno habuit. At sunt paucorum generum commissa
ejusmodi quae hunc effectum pariunt. At ego cum plurima animo
perlustrem, duo tantum invenio, duos, inquam, casus quibus rex ipso
facto ex rege non regem se facit & omni honore & dignitate regali atque
in subditos potestate destituit; quorum etiam meminit Winzerus. Horum
unus est, Si regnum disperdat, quemadmodum de Nerone fertur, quod is
nempe senatum populumque Romanum, atque adeo urbem ipsam ferro flammaque
vastare, ac novas sibi sedes quaerere decrevisset. Et de Caligula, quod
palam denunciarit se neque civem neque principem senatui amplius fore,
inque animo habuerit interempto utriusque ordinis electissimo quoque
Alexandriam commigrare, ac ut populum uno ictu interimeret, unam ei
cervicem optavit. Talia cum rex aliquis meditator & molitur serio, omnem
regnandi curam & animum ilico abjicit, ac proinde imperium in subditos
amittit, ut dominus servi pro derelicto habiti dominium.
Sect. 236. Alter casus est, Si rex in alicujus clientelam se contulit,
ac regnum quod liberum a majoribus & populo traditum accepit, alienae
ditioni mancipavit. Nam tunc quamvis forte non ea mente id agit populo
plane ut incommodet: tamen quia quod praecipuum est regiae dignitatis
amifit, ut summus scilicet in regno secundum Deum sit, & solo Deo
inferior, atque populum etiam totum ignorantem vel invitum, cujus
libertatem sartam & tectam conservare debuit, in alterius gentis
ditionem & potestatem dedidit; hac velut quadam regni ab alienatione
effecit, ut nec quod ipse in regno imperium habuit retineat, nec in eum
cui collatum voluit, juris quicquam transferat; atque ita eo facto
liberum jam & suae potestatis populum relinquit, cujus rei exemplum unum
annales Scotici suppeditant. Barclay contra Monarchom. 1. iii. c. 16.
Which in English runs thus:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive