Ab aula principumque familiaritate olim fuit alienior,
quod illi semper peculiariter invisa fuerit
tyrannis, quemadmodum aequalitas gratissima. Vix
autem reperies ullam aulam tam modestam quae non
multum habeat strepitus atque ambitionis, multum fuci, 110
multum luxus, quaeque prorsus absit ab omni specie
tyrannidis. Quin nec in Henrici octavi aulam pertrahi
potuit nisi multo negotio, cum hoc principe nec optari
quicquam possit civilius ac modestius. Natura libertatis
atque otii est avidior; sed quemadmodum otio 115
cum datur lubens utitur, ita quoties poscit res, nemo
vigilantior aut patientior. Ad amicitiam natus factusque
videtur, cuius et sincerissimus est cultor et longe
tenacissimus est. Nec ille metuit multorum amicitiam
ab Hesiodo parum laudatam. Nulli non patet ad 120
necessitudinis foedus. Nequaquam morosus in deligendo,
commodissimus in alendo, constantissimus in
retinendo. Si forte incidit in quempiam cuius vitiis
mederi non possit, hunc per occasionem dimittit,
dissuens amicitiam, non abrumpens. Quos sinceros 125
reperit, et ad ingenium suum appositos, horum consuetudine
fabulisque sic delectatur, ut his in rebus
praecipuam vitae voluptatem ponere videatur. Nam
a pila, alea, chartis, ceterisque lusibus quibus procerum
vulgus temporis taedium solet fallere, prorsus abhorret. 130
Porro ut propriarum rerum est neglegentior, ita nemo
diligentior in curandis amicorum negotiis. Quid
multis? Si quis absolutum verae amicitiae requirat
exemplar, a nemine rectius petierit quam a Moro.
In convictu tam rara comitas ac morum suavitas, ut 135
nemo tam tristi sit ingenio quem non exhilaret: nulla
res tam atrox cuius taedium non discutiat. Iam inde
a puero sic iocis est delectatus, ut ad hos natus videri
possit, sed in his nec ad scurrilitatem usque progressus
est, nec mordacitatem unquam amavit. Adolescens 140
comoediolas et scripsit et egit. Si quod dictum erat
salsius etiam in ipsum tortum, tamen amabat; usque
adeo gaudet salibus argutis et ingenium redolantibus:
unde et epigrammatis lusit iuvenis, et Luciano cum
primis est delectatus, quin et mihi ut Morias Encomium 145
scriberem, hoc est ut camelus saltarem, fuit auctor.
Nihil autem in rebus humanis obvium est unde ille
non venetur voluptatem, etiam in rebus maxime seriis.
Si cum eruditis et cordatis res est, delectatur ingenio;
si cum indoctis ac stultis, fruitur illorum stultitia. 150
Nec offenditur morionibus, mira dexteritate ad omnium
affectus sese accommodans. Cum mulieribus fere atque
etiam cum uxore non nisi lusus iocosque tractat.
Diceres alterum quendam esse Democritum, aut potius
Pythagoricum illum philosophum, qui vacuus animo 155
per mercatum obambulans contemplatur tumultus
vendentium atque ementium. Nemo minus ducitur
vulgi iudicio, sed rursus nemo minus abest a sensu
communi.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account