Six Discourses on the Miracles of Our Saviour, and Defences of His DiscoursesWoolston, Thomas
Religion
Six Discourses on the Miracles of Our Saviour, and Defences of His Discourses
Woolston, Thomas
Gibson, Edmund, 1669-1748; Jesus Christ -- Miracles -- Early works to 1800; Smalbroke, Richard, 1672-1749
[297] Quidam corporalia ejus Miracula stupentes, majora intueri non
norunt. Quidam vero ea, quæ gesta audiunt in Corporibus nunc amplius
in Animis admirantur.----Dominus enim noster Jesus Christus ea quæ
faciebat corporaliter, etiam spiritaliter volebat intelligi; neque
enim Miracula propter Miracula faciebat, sed ut illa quæ faciebat,
mira essent Videntibus, vera essent Intelligentibus.----Alii & facta
mirati & intellecta assecuti. Tales nos esse debemus in Schola
Christi.----Hoc dixi (de ficu arefacta) ut persuaderem Dominum Jesum
Christum ideo Miracula fecisse, ut aliquid illis Miraculis
significaret; ut excepto eo, quod mira & magna & divina erant, aliquid
inde etiam disceremus. Videamus ergo quid nos discere voluit in tribus
mortuis, quos suscitavit. _In Serm._ xcviii.
[298] Ista tria Genera Mortuorum, sunt tria Genera Peccatorum, quos
hodie suscitat Christus.----Sunt ergo instar filiæ Synagogæ Principis,
qui peccatum intus in Corde babent, in facto nondum habent. Condemnatur
Consensus ad Iniquitatem; respiratur ad Salutem atq; Justitiam. Surgit
mortuus in Domo, reviviscit Cor in Cogitationis Secreto. Facta est ista
Resurrectio Animæ mortuæ intus intra Latebras Conscientiæ, tanquam intra
Domesticos Parietes.----Alii post Consensum eunt in factum, tanquam
efferentes mortuum, ut quod latebat in Secreto, appareat in publico.
Nonne illi juveni dictam est, _Tibi dico, surge_ & redditus est Matri;
sic qui jam fecerit, si forte admonitus & commotus Verbo Veritatis ad
Christi Vocem resurgit, vivus redditur Ecclesiæ.----Qui autem faciendo
quod malum est, etiam mala Consuetudine se implicant, tales Consuetudine
maligna pressi, tanquam sepulti, ita sepulti ut de Lazaro dictum est,
jam _putet_. In Serm. xcviii.
[299] _Cum ejecta esset Turba, intravit._ Moraliter non resurgit
Anima, quæ intrinsecus jacet mortua, nisi prius a secretioribus Cordis
excludatur inopportuna sæcularium Cogitationum Multitudo. _In Loc.
Matt._
[300] Mali isti Portitores, qui ad sepeliendum hominem ferunt, sunt
Vitia & maligni spiritas, Hæretici & seductores. Hos enim nisi Dominus
sisteret, quoscunq; semel acciperent, sepulturæ & æternæ Damnationi
traderent. Suscitatus igitur Adolescens sedet, loquitur & Matri
redditur, quia ad Penitentiam conversus in Ecclesiæ pace quiescit, Dei
Magnalia loquitur, sua peccata confitetur; & Ecclesiæ reconciliatur.
_Euseb. Gallic. in Homil. Feriæ quinta post Domin. 4tam._
[301] _Et lacrymatus est Jesus._ Lacrymemur igitur & nos pro omnibus
illis, quos in Fætore Vitiorum jacere sentimus. _Euseb. Gallic. in
Homil. Feriæ 5ta post Domin. 4tam._
[302] Lapis autem revolutus a Monumento significat Infidelitatis
Duritiam ab Hominum Corde submotam. _Theop. Antioch. in Loc. Johan._
[303] Quod enim tunc temporis factum est in una Puella, hoc in sine
Temporum futurum est, ut fiat in tota Sonagoga. _In Homil. Feriæ 5ta
post Domin. 4tam._
[304] Synagoga circa finem sæculi erit restituta saluti. _In Loc. Matt._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account