Six Discourses on the Miracles of Our Saviour, and Defences of His DiscoursesWoolston, Thomas
Religion
Six Discourses on the Miracles of Our Saviour, and Defences of His Discourses
Woolston, Thomas
Gibson, Edmund, 1669-1748; Jesus Christ -- Miracles -- Early works to 1800; Smalbroke, Richard, 1672-1749
[320] Quod autem a Joseph, rogato Pilato ut Corpus redderet, & sindone
involvitur, & in Monumento novo in Petra excisa reponitur, & Saxum
Ostio Monumenti advolvitur: Quanquam sit Ordo Gestorum, & sepeliri eum
erat necesse, qui resurrecturus erat a mortuis, tamen non sine Rerum
aliquarum Momento expressa sunt singula. Joseph Apostolorum habet
speciem: & idcirco quanquam in duodecem numero Apostolorum non fuerit,
Discipulus Domini nuncupatur. Hic munda sindone corpus involvit; &
quidem in hoc eodem linteo reperimus de coelo ad Petrum universorum
Animantium genera summissa. Ex quo forte non superflue intelligitur
sub lintei hujus nomine consepeliri Christo Ecclesiam: quia tum in eo,
ut in Confusione Ecclesiæ mundorum atque immundorum Animalium fuerit
congesta diversitas. Domini igitur Corpus tanquam per Apostolorum
doctrinam in vacuam & novam requiem Lapidis excisi, _viz._ in pectus
duritiæ Gentilis quodam doctrinæ opere excisum Christus infertur, rude
scilicet & novum, & nullo antea ingressu timoris Dei pervium. Et quia
nihil præter cum oporteat in pectora nostra penetrare, Lapis Ostio
advolvitur: ut quia nullus antea in nos divinæ Cognitionis Auctor
fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur. Metus deinde
furandi Corporis, & Sepulchri Custodia atque Obsignatio, Stultitiæ
atque Infidelitatis Testimonium est; quod signare Sepulchrum ejus
voluerint, cujus præcepto conspexissent de Sepulchro mortuum
suscitatum. _In Loc. Matt._
[321] Ad hoc enim Dominus hodie resurrexit, ut Imaginem nobis futuræ
Resurrectionis ostenderet. _In Serm._ clxviii. _Append._
[322] Quid singula significent, quærere sanctæ quidem Deliciæ sunt.
_In Johan. Evang. C._ xx. _Tract._ 120.
[323] Monumentum Christi est divina Scriptura, in qua Divinitatis &
Humanitatis ejus mysteria densitate Litteræ veluti quadam muniuntur
Petra. _In Diversos Homil._ 2.
[324] Ne putes, tunc solummodo traditus est Christus Principibus
Sacerdotibus & Scribis.----Quando enim vides Scripturas Prophetarum &
Evangelii & Apostolorum traditas esse in Manus falsorum Sacerdotum &
Scribarum; num intelliges quia Verbum Veritatis traditum est
Principibus iniquis & Scribis? _In Mat. C._ xx.
[325] Interpretario autem Nominis Barabbæ est Patris Filius: Jam
itaque Arcanum Infidelitatis futuræ ostenditur, Christo Patris Filium
præferendo, Antichristum scilicet hominem Peccari & Diaboli filium,
potiusque adhortantibus principibus suis eligunt, Damnationi
reservatum, quam Salutis Authorem. _In Loc. Matt._
[326] Velum Templi scissum est, & omnia Legis Sacramenta, quæ prius
tegebantur, prodita sunt atque ad Gentium Populum transierunt. _In
Loc. Matt._
[327] Petræ scissæ, id est, universa Vaticinia Prophetarum. _In Epist.
ad Hedibriam._
[328] Sed mihi videtur Terræ Motus & reliqua typum ferre credentium,
quod pristinis Errorum vitiis derelictis, & Cordis emollita duritia,
postea agnoverint Creatorem. _In Loc. Matt._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account