Studies in the History and Method of Science, vol. 1 (of 2)
Religion
Studies in the History and Method of Science, vol. 1 (of 2)
Medicine -- History; Science -- History
[folio 1 verso] Opportet de sapientia admirari creatoris ut XVº de
utilitate particularum scribitur a Galieno. Cum enim membrorum nostri
corporis admirabilem Galienus aspiceret Armoniam predictum sermonem
explicauit: ut nos ad dei sublimis et gloriosi admiranda opera
commoueret: Quamuis nostra cognitio a dei compraehensione deficiat:
unde et Seneca XLª epistola ad Lucillum ait quid deus sit incertum est
habitat in nobis: Sed deum mouemur inuocare eius sapientiam mirabiliter
contemplantes. Quanta enim fuerit summi opificis in producendo res
sapientia quanta eius solicitudo et prudentia opera profecto nature
declarant: unde et psalmista mirabilia sunt opera tua deus, et alibi
celi enarrant gloriam dei et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Quis enim talia et tanta inspitiens creatorem suum abneget et eius
potentiam? Inscipiens quidem erit hic iuxta illud psalmiste dixit
inscipiens in corde suo non est deus. Sublimis autem dei multiplitia
et diuersa fuere opera. Creauit enim duplitia entium genera scilicet
corruptibilia et incorruptibilia; et in utrisque suam admirabilem
sapientiam, suamque [folio 2 recto] infinitam potentiam ostendit. Totam
enim entis latitudinem nihil prorsus de spetiebus, quas ab aeterno in
mente sua retinuit obmittens perfulciuit, et eas quas ab aeterno in
sua habebat essentia ad aliud esse procreauit, ut in indiuiduis esse
haberent: quae in suae maiestatis lumine existebant: et uniuscuiusque
spetiei modo perfecit ac uarietates per esse quod in singularibus
habent (natura mediante & cum lege) imposuit. Admirantur angelorum
caetus obstupent hominum intellectus tantae maiestatis opera mirabilia:
ut hoc summo bono: hoc perfectissimo ente nihil melius excogitari
possit. O admirabilem maiestatem, O deitatem incompraehensibilem, O
inefabilem potentiam: Quis te negliget? Quis te non insequetur? Quis in
operibus tuis non delectabitur?
Omnis igitur qui in operum dei gloriosi intuitu delectatur, hic prudens
et non inscipiens est: hic dignus homo: hic intellectu non caret.
Cum igitur tua illustris Dominatio Iohannes bentiuole magnanimis
praesenti anno ex sui qua solet humanitate ad cuiusdam hominis defuncti
anothomiam uno semel uidere non fuerit dedignata ob sui intellectus
dignitatem qui semper alta intelligere concupiscit, cumque tu opera tam
naturae miranda in anothomizato incaepisti uidere corpore tunc haec
intelligendi creuit animus tua digna [folio 2 verso] creuit uoluntas:
Et me hyeronimum Manfredum ad hoc opus de anothomia intitulatum materno
sermone tuo dignissimo nomini inscribere concitasti: (ut omnino sicut
debeor) rem gratam tuae faciam dominationi: In hoc enim tui agnoui
dignitatem intellectus, tui ingenii solertiam quod in rebus naturae
mirandis tuum peruoluas intellectum. Hoc enim opusculum quantum melius
potui ex uariis antiquorum uoluminibus exserpsi ac id abreuiaui: nec
eumdem forte tenui ordinem ut illi: et ipsum materno composui sermone
ut opus hoc delectabilius tuae sit magnificentie.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account