The laws of the empire having declared it unlawful for Jews or pagans to
hold Christian slaves, the church took a further step, which, in effect,
forbade pagan slaves being sold to Jews, and which, to a considerable
extent, suppressed their introduction, by the difficulties with which
the following order surrounded the traffic. It is found in lib. v.
indic. xiv. epist. xxxi.
* * * * *
GREGORIUS, Fortunato Episcopo Neopolitano:
Ne mancipia quæ Christianam fidem suscipere volunt, Judæis venundentur:
sed pretium à Christiano emptore percipiant.
Fraternitati vestræ ante hoc tempus scripsimus, ut hos qui de Judaica
superstitione ad Christianam fidem Deo aspirante venire desiderant,
dominis eorum nulla esset licentia venundandi: sed ex eo quo voluntatis
suæ desiderium prodidissent, defendi in libertatem per omnia debuissent.
Sed quia quantum cognovimus, nec voluntatem nostram, nec legum statuta
subtili scientes discretione pensare, in paganis servis hâc se non
arbitrantur conditione constringi: fraternitatem vestram oportet de his
esse solicitam, et si de Judæorum servitio non solum Judæos, sed etiam
quisquam paganorum fieri voluerit Christianus, postquam voluntas ejus
fuerit patefacta, nec hunc sub quolibet ingenio vel argumento cuipiam
Judæorum venundandi facultas sit: sed is qui ad Christianam converti
fidem desideret, defensione vestrâ in libertatem modis omnibus
vindicetur. Hi vero quos hujusmodi oportet servos amittere, ne forsitan
utilitates suas irrationabiliter æstiment impediri, sollicitâ vos hæc
convenit consideratione servare: ut si paganos, quos mercimonii causâ de
externis finibus emerint, intra tres menses, dum emptor cui vendi
debeant non invenitur, fugere ad ecclesiam forte contigerit, et velle se
fieri dixerint Christianos, vel etiam extra ecclesiam hanc talem
voluntatem prodederint, pretium ibi à Christiano scilicet emptore
percipiant. Si autem post præfinitos tres menses quisquam hujusmodi
servorum velle suum edixerit, et fieri voluerit Christianus, nec aliquis
eum postmodum emere, nec dominus quâlibet occasionis specie audeat
venundare, sed ad libertatis proculdubio præmia perducatur: quia hunc
non ad vendendum, sed ad serviendum sibi intelligitur comparasse. Hæc
igitur omnia fraternitas vestra ita vigilantes observet, quatenus ei nec
supplicatio quorumdam valeat, nec persona surripere.
* * * * *
“GREGORY to Fortunatus, Bishop of Naples:
“That slaves who wish to embrace the Christian faith must not be sold to
Jews, but (the owners) may receive a price from a Christian purchaser.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account